Vir celeberrime,
amice omnium suavissime,
Jam dudum forte expectasti epistolam & accusasti negligentiam meam. Sed
ego omni culpa careo. Coactus sum Lubeccae tam diu manere ita, ut ante quatuor
modo dies Aur venerim, ubi apud sororem maneam, dum fortuna, quorsum missus
sum eundum, indicaverit. Quam ob rem nec multa scribere possum; volui tamen Tibi
pro favore & amicitia, qua Upsaliae fruitus sum, gratias debitas agere.
Ante abitum meum e Suecia misi Tibi cistam tuam, quam bene Tibi iam redditam
esse credo. Lundinum Scanorum non vidi, quia voluntati nimium properantis amici,
qui mihi in itinere comes erat obtemperare debui. Fui vero Hafniae magna sane cum
voluptate. Valde honestus est vir cel[eberrimus] Zöga, cuius in Societate quotidie fui.
Quoniam cel[eberrimus] Oeder in Germania degit, ille horto botanico praeest,
docetque ibi botanicam bona cum approbatione. Collocat multum studium in
vermium historiam, invenitque iam vel certe invenisse videtur aliquot species novas
Lernearum. Duo fratres Fabricii, quos nosti, nondum in patriam redierunt. Alter est in
Saxonia, alter vero medicus profectus est e Belgio in Angliam ad Edinburgenses.
Habent patrem honestissimum & divitem, cujus societate mihi Hafniae uti licuit. Ego
tempus omne inter libros & in colligendis plantis consumo; contoxii [sic]
compendium historiae naturalis in usum scholarum, quod edendum curo.
Quid agit amicus noster Burggreving, quem maximi facio? Quid rarus
noster Tonning (de rare Tonning!). Num iam a Venere rediit ad vos, an ita ei connexus
es, ut se avellere non possit?
Commenda me hisce viris optimis, quibus scribam, quamprimum aliquid otii
nanctus sum. Denique Te vehementer rogo, ut mox rescribas & quidem variis de
rebus; in primis scire cupio, quasnam dissertationes pater scripserit post abitum
meum. Quam libenter vellem istas habere! In primis quid Tu ipse, amice omnium
suavissime, agas, quomodo valeas, de Te ipso accipere volo. Faxit Deus, ut cura Tua
& cum Tuis nunquam luridus, semper hilaris & felix vivas & floreas! Vale & favere
perge!
Celeberrimi nominis Tui
cultori Joh[anni] Beckmann[o]
Rogo, ut mittas Holmiam epistolam adiunctam. Rogo vehementer. Vale!
Bremae
die 14 Augusti 1766
addresse
A Mons[ieur]
Mons[ieur] Beckmann
a
Brem’en
bey Herman Conrad Dwerhagen
{div-address}
[address]
A Monsieur
Monsieur de Linné
Docteur en Medecine et
professeur de l’histoire
naturelle
a
Upsala