Vir celeberrime, amice suavissime,
Maximo gaudio affecit me epistola Tua, quae mihi etiam absenti sincerum
favorem Tuum, quem praesens expertus sum, probavit, Gratius ago Tibi, qui mihi tam
varia & iucunda admodum scripsisti. Jam dego Goettingae, ubi professoris
extraordinarii munus accepi & doceo bono cum applausu historiam naturalem. Non
possum dicere, quando mihi feceris commendatio, illustrem & optimum Patrem Tuum
audivisse. Omnes viri eruditi me de Vobis quotidie rogant, nec possunt satis
humanitatem Vestrum mecum admirari. Habeo quidem adhuc salarium admodum
parvum, sed si quando vocationem in alium locum accipiam, tum etiam mihi haud
dubie augebunt salarium. (Sed hoc, ne dicas Murraris.) Ergo cum Vastu quodam me
voco discipulum etc. de Linné. Volo interdum per patriam proficisci, ut oeconomiam
possim addicere. Quaesiverunt Hannoverae virum, qui hic possit Oeconomiam docere,
ad quam rem me volunt accomodare.
O, quam vellem Te hic aliquando videre! Sed quomodo vales? Quomodo valet, quod
amas? Mihi etiam multi de matrimonio ineundo quotidie loquuntur. Sed nolo,
priusquam salarium satis magnum acceperim.
Heri, bone Deus, rediit ad Vos rarissimus Tönning. Scribo hodie & ipsi & cl[arissimi]
Burggreving immaturo patri. Ac si, si possem semel adhuc Vobiscum ridere!
Num dabit Pater continuationem descriptionis Musei Reginae? Aut quidnam iam
edendum curat? Quid agitur &c. Systemate? Nondum potui Tom. 1 accipere, neque
dissertationem de Sirene. Rogo Te vehementer, ut hanc dissertationem cum D[omino]
Murraio, qui post paschatis festum huc veniet, mihi mittas. Etiam si habes pro me
alias res novas. In primis libentissime vellem habere Phalaenam Linneellam, quia ad
historiam quodammodo armorum vestrorum pertineat.
Num D[ominus] Tietström accepit munus Wallerii? Salutes velim omnes, quos
Upsaliae habui amicos; in primis commenda me matri, sororibus & D[omino]
Bergenkrantz, quem, uti scis, maximi semper feci.
Num novus Tomus actorum Upsaliensium prodiit?
Quando iterum scribo, scribam Tibi quaedam de horto botanico Academiae
nostrae.
Num floruit Vobis Musa? Non habet eam hortus noster.
Per Deum & Deam, quam colis, rogo Te, citius rescribam. Libenter Tibi inserviam, si
quid e Germania vis habere.
Vale, amice, omnium amicorum princeps & fave semper!
Göttingae d[ie] 17 Nov[embris] 1766.
Cultori Tuo
Joh[anni] Beckmann[o]
addresse:
professeur de l’academie
a
Göttingen
D[ominus] Kölpin nihil mihi rescripsit, etsi ego iam dudum ei rescripsi.
Num misisti D[omino] Gjörwello epistolam meam?
Miror, quod nondum responsionem accepi.
{div-address}
[address]
A Monsieur
Monsieur de Linné
Docteur en Medecine & Professeur
de l’Academie
a
Upsala