Fautori suo colendo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Titubantis Botanicae sabuloso externi habitus fundamento superstructae
facilem lapsum haud admiror, cuius mentionem fecere, quas heri accepi, Tuae mihi
gratissimae litterae. An inter ullius scientiae cultores tot bella intestina ducuntur, ac
inter Botanices amatores? Verum quanta inde solamina discipulis, socios habuisse
artis Magistros. Haec, opinor, dissidia vix superabunt secula seculorum. Sed teneas
risum, Vir optime, balbutientis Botanophili, dum percipis vagitus. Jam fere senescens
Pomona claudere videtur mea vix satianda herbaria, quod illi facile permitto, horrens
quidquid infinitum spirat. Finitam quoque mox, credo, meam qualemcunque, quam
adhibui Florae Tuae, operam. Utinam velles transmittere una cum perlecta hac, quam
accipis philyram, reliquas; exspectat vero hanc Typographus quantocyus. Si placeret,
notabis et iubebis, quo commodissimo modo possent perlectae plagulae ad Te
pervenire, dum nescio, qua ex caussa adeo fugis Lugdunum. D[omi]ni Sohlbergii
nomine Te etiam atque etiam salutatum volo. Vale!
Dab[am] Lugd[uni] Bat[avorum] [1]736. 9. [Octo]br[is] die ♂ [Martis].
Adscribas, rogo, in philyra ad quodvis interrogatum Tuam sententiam
categorice!
[Address]
A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort