Fautori suo colendissimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Haud ferre queo amplius frequentes nimis Typographi expostulationes, quibus
meam, quam Tuo operi impendere mihi videor diligentiam, defatigare vix desinit.
Possem sane citiori pede pergere, nisi festinante nimium calamo conscripta iterum
iterumque relegere cogerer. Quodsi animo meo persuadere possem, ut multa
promittere, pauca praestare, haud nefas esse crederem; dubio procul me longe
praedicarem feliciorem. Erit, ut spero, aliquando post nubila Phoebus. Transmisissem
simul impressas plagulas, sed cui bono augentur expensae pro transportandis litteris.
Gynandriae genera iam impressa sunt; hinc nullus Te occupet metus de perdita ulla
plagula. Si placet quantocyus perlectam bene philyram una cum sequentibus
descriptionibus plantarum transmitte, ut eas qua data possum perlegam occasione. Si
scirem Te non aegre laturum, quaererem annon basin omnem rostri in avibus occupent
plumulae, aut quid Tibi vocetur basis rostri, me latet. 2.) Anne schedula adposita
continet rostrum cuiusdam ex passeribus, utrum Turdi, anceps haereo. Vale!
Dab[am] Lugd[uni] Bat[avorum] [1]736. die ♃ [Saturni] 13 [Octo]br[is].