Viro illustri
Carolo Linnaeo
S[alutem]pl[urimam] d[icit]
Ioannes Philippus Breynius.
Ad Litteras Tuas d[ie] 12 Sept[embris] anni 1739.[1] Holmia ad me datas, longe gratissimas, mox d[ie] 21. Octobris eiusdem anni[2] sub tegmine Mercatoris cujusdam Holmiensis fuse respondi, simulque varia curiosa, quae Scientiam Rei Herbar. concernunt Tecum communicavi. Sed, quod miror, nullas hactenus a Te, Vir Celeberrime, vidi responsorias. Unde an meas receperis, an vero ad palatum non fuerint Tuum ignarus altum quoque ipse pressi silentium. Interim Scripta Tua, quae sane magni, ut decet, facio, sedulus pervolvi. Sed licet senex, morte unici Filii Ao 1740 in Anglia et subsequente charissimae conjugis meae fractus et valetudinarius litterarum commercium plane ferme seposuerim; nunc tamen occasione seminum recentium, quod pro Te ante menses aliquot ex Anglia misit communis noster Amicus Petrus Collinson, resumto calamo semina haec litteris hisce comitari constitui. Haec ante mensem saltem, una cum quibusdam pro me, mihi tradita sunt, naves quia tardius appulerunt.
Perillustris Sloanius nuperrime emisit An Account of a most efficacious Medicine for Sore Eyes &c[3] quem Tractatulum in vernaculam translatum, et hic Gedani impressum hic addidi, eundem Tibi non ingratum fore arbitratus. Hujus Medicamenti Praeparationem Pharmacopoliis nostris commendavi, ut etiam quid valeat, apud nos experimenta institui possint.
Procul dubio jam vidisti Jacobi Theodori Kleinii Tractatum, cui Titulus: Summa dubiorum circa classes Quadrupedum et Amphibiorum in Caroli Linnaei Systemate Naturae,[4] ante annum hic impressum. Si ipsi responsionem paras, fac ut eadem quantocyus ad manus meas perveniat. Si vis ut fusius scribam, ad hasce meas prima data occasione respondeas.
Vale et me ama.
dabam Gedani 1745 d[ie] 30. Augusti.
EXPLANATORY NOTES
1. Linnaeus to Johann Philipp Breyne, 12 September 1739 o.s., 23 September 1739 n.s.{L0302}.
2. Johann Philipp Breyne to Linnaeus, 23 December 1739 n.s.{L0311}. Breyne writes the wrong date in the letter.
3. Sloane, An account of a most efficacious medicine (1745).
4. Klein, Summa dubiorum circa classes quadrupedum et amphibiorum (1743).