Vir Clarissime,
Amice plurimis nominibus colendissime,
Binas Epistolas accepi a te post reditum in patriam faustissimum; per has
cognovi et jucundissimas nuptias, et tuam post exantlatos labores summos felicem, in
vestra aula, sortem, in medicina famam studiis omnibus bene partam, in botanice
promeritum munus. De collatis istis beneficiis gaudeo laetorque vehementer, nec
usquam dubitavi de prospero tuo successu. Sed tamen gratissimum mihi fuit nuntium.
Varia quae edisti in lucem mittenda scribebas. Nescio, quo fato ad meas manus
nequidquam appulerit. Expectavi diu; moram injecit forsan longa itinerum distantia. Si
ea ad me deferenda opera, cogites adhuc, simul et libros, de quibus loqueris pro
Dantio nostro, per legatum apud vos Regis christianissimi nostri mittere poteris, et cito
venient optatissima munera summae tuae erga nos benevolentiae. Hac occasione utar
deinceps, aut D[omino] D[omino] Comiti illustrissimo de Tessin tradam quaecunque a
te expostulata cognovero. Accipe interim recenter evulsas Orchidum radices, leve
quidem grati pectoris memoriae signum. Non rediit frater meus, Peruvianas qui lustrat
plagas; illum servet redeuntem Deus ter optimus maximus. Plumierii opera, quae
volebam publica facere, haec nondum prodiere nec prodibunt, antequam, novo ordine
digesta, methodo naturali accommodata fuerint, vel ad methodum naturalem magis
composita accedant. Examini novo subjiciuntur characteres harum Americanarum
plantarum. Amicus in insulis ditionis Gallicae degens labori huic se totum devovit et te
ducem sequitur, e Tournefortiano Lineista factus, primo methodi tuae aspectu. Jam
quaedam Genera more tuo conscripta accepi, sed longe plura promittit et expecto.
Kina staminibus quinque gaudet, flos fructui vel embryoni insidet, affinitate jungitur
in eodem ordine, quo Coffea, Randia, Vomica, forsan Cephalanthus (hujus capsula
bilocularis est, et semen unicum adest in quolibet loculamento). Periclymeni species
pleraeque in catalogo Plumerii recensitae, Morinda sive Roioc, Plum. &c.
Pilulariae flores, totamque fructificationem detexi praeterita aestate; hujus historiam
dedi in actis regiae scientiarum academiae. Lemma Theophrasti hoc anno addam,
cujus character naturalis accedit ad Pilulariam; differt tamen, unde genera servo;
statim ac figurae incisae erunt, mittam has una cum explanatione variarum partium
delineatarum.
De dracone arboris Clusii, certior factus sum, nec cordyline nec palmae species est,
ut credunt et suspicati sunt plerique botanici; genus novum, quod draconthema voco,
constituendum puto, et proximis nostris in comitiis legam, quid sentiam hac de re, et
qua ratione institutum genus fuerit; in ordine naturali militat cum asparago,
convallaria, Tamo, smilace, &c.
Hortum Cliffortianum suo tempore reddendum curavit Maecenas tuus optimus.
D[omino] D[octori] Cliffort gratias egi summas benefactori illustrissimo. Sed multas
rependere debueram pridem ob collatum, quod tibi debeo munus; vellem, ut mea tibi
utilia magis essent officia; pudet me silentio tantum temporis intervallum praeteriisse;
parcas, quaeso, amico, qui te studio omni prosequitur, et qui diligere te et amare
semper non desinet.
Vale!
Parisiis dabat obsequentissimus et ex toto pectore devotissimus
Bernardus de Jussieu.
Die 20a julii 1740.
Salutant te plurimum frater meus et Pater, amicus Laserre, Aubriet,
vidua Vaillant, et D[omin]a Basseporte.
{div-address}A Monsieur
Monsieur Linnaeus Professeur
en botanique,
Medecin de la marine
associe a l’academie de Stokolm
&c. &c. &c.
a Stokolm