Illustrissimo Botanico,
D[OMINO] D[OCTORI] BERN[HARDO] de
JUSSIEU,
Professori Parisino,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus]
Linnaeus.
Has non mitto literas, ut Tibi, Illustrissime Domine, oneri sit tabellarius, sed ut
tester continuo, quanti Te faciam, et ut fungar officio, quum me receperis
correspondentem Regiae vestrae Academiae.
Quum nihil habeam hac vice, quod scribam ex propriis observatis, mittam quae
discipuli mei detexere, quorum unus Kalmius in Virginia haerens, Alter
Hasselquist in urbe Cairo Aegypti, tertius nuper petiit Chinam nomine Osbeck.
Hasselquist scripsit Cairo d[ie] 7 Septembris quamplurima, quae naturalem
historiam concernunt; misit antea descriptionem avium nonnullarum, et Historiam
Sepiae octopodiae dictae, quomodi insidiatur Conchae Pernae s[ive]
Pinnae dictae, nisi Cancer Pinnotheres ejus custos esset, et sic
confirmavit Historiam antiquam Aristotelis et Plinii. Misit historiam Phaenicis s[ive]
Palmae, sed in ultimis varia habet alia egregia.
Cycomorus gaudet duplicis generis calycibus s[ive] Receptaculis aliis, scilicet
exsuccis, aliis succulentis et esculentis. Esculenti fructus sunt masculi, at vero
hermaphroditi exsucci contrario modo ac cum Ficu, quod mirum.
Habet et Cycomorus proprium insectum s[ive] Psenes, quod est species Cynips.
Descripsit Taeniam Aegyptiorum eorumque Ophtalmiam et
Scabiem. Pulchra habet de Gummi arabico contra famem. Docuit
Sal Ammoniaci confectionem apud Aegyptios, negatque dari naturale tale.
Habet Casuarium minimum griseum.
Formicam minimam, corpore globoso, antennis
longissimis, unam ex plagis pharaonis, ut et Cancrum cursorem Bellonii
descripsit; nec non varia novi generis insecta.
Lapides, plantas, Quadrupedia Aegypti annotavit. In his video Cerastem et
Jaculum esse species Anguis, nec Colubri, in Ceraste Alpini dentes caput
egrediuntur. Duodecim nova genera Piscium habet.
Integram et perfectissimam descriptionem Canielopardalis &
Mimosae cujusdam Actis Upsaliensibus inseram una cum Mure aegyptio.
Mus hic refert Leporem capite, Suem rostro, Murem corpore, Leonem cauda.
Pedibus anticis numquam terram attingit, sed semper salit pedibus posticis, quorum
etiam femora nuda sunt. Anterioribus pedibus vero, solum aquam haurit, dum potat.
Inter quadrupedia maxime singulare animalculum.
Permanebit in Aegypto in proximum ver, tum vero Palaestinam petat.
Kalmius autem noster redibit ex America proximo vere. Ille detexit nobis stupendam
medicinam, specificum scilicet Indorum sylvestrium contra luem veneream, quam
extollit tanquam medicamentum numquam incassum propinatum, ut eo aegri
semiputridi e lue intra 10 vel 16 dies perfecte curati, absque incommodo absque
dolore; dum e contra quamplurimi methodo usitata Mercuriali saepe diem curantur
dolorifice, pereunt sub cura. At vero novum medicamentum curat absque recidiva,
absque dolore, absque difficultate, absque ulla fere observatione in diaeta. Certe si
Helvetius vester hanc medicinam detexisset, integros aureos montes a Rege vestro
reportasset. Est haec medicina radicis Ceanothi americani infusum, cui
additur, si morbus sit nimis radicatus, radix Ranunculi fol subrotundo virginici, flore
parvo. Herm. Lugdb. 514.
Hoc infusum s[ive] debile decoctum hauritur mane, vacuo ventriculo, si vero purgat
tum insequentibus diebus parciori dosi et debiliori infuso. Radix Ranunculi tamen
parcissime addenda, cum illa ventriculo infesta sit.
In debiliori morbo sufficiunt solae radices Lobeliae secundae Hort. Cliff., in
infuso s[ive] decocto, non diu decocto, et quotidie pro potu ordinario poto.
Confirmata observationibus legi cum stupore, [a] haec videas graphice ab
authore descripta in Actis Stockholmiensibus.
Quaeso, et supplex, quaeso, mittas mihi semina istius Lobeliae, ut habeam in horto;
non dubito, quin ea secum ducat Kalmius, sed forte sero nimis accedat, ut semina vix
germinent.
His vale et fave!
Dabam Upsaliae 1750.
[Address]
Monsieur
Mons[ieu]r Bernh[ard] de Jussieu
Professeur en
Botanique
Membre de l’academie Royal
des sciences
Paris
TEXTUAL NOTES
a. MS1 videas ... Stockholmensibus [added in the margin]