Clarissimo viro, D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
Professori
botanices Upsaliensi,
&c. &c. &c.,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Bernhardus de
Jussieu.
Nolui hanc occasionem praetermittere, qua iterum possum meum erga te
studium testari; benevole igitur accipias pauca haec quae nunc mitto semina, meque
promptum paratumque scias, mittendi alia, si novero, quae tibi grata et utilia sunt. Nil
novi apud nos in re naturali. Bella Musas silere jubent. Expecto tuam de Coralliis
Balthicis dissertationem, caeterasque lucubrationes de Botanica, si forte apud vos
prodierint in lucem. Salutat te plurimum frater meus; ex toto pectore amplectitur te Pater
Laserre, itineris quondam nostri comes. Vale et me diligere ne desinas!
Parisiis die lo maij 1745.