Illustrissimo Botanico,
D[OMINO] D[OCTORI] BERN[HARDO] JUSSIEU,
S[alutem] pl[urimam]
C[arolus] Linnaeus.
Discedente alumno medicinae et praeprimis Chirurgiae ad vestras beatas
terras, non possum intermittere testari gratum animum in Amicum, quem prae
omnibus colo et magni facio.
Mitto una simul Poam viviparam Fl[orae] Lapp[onicae] 79. β. ex Alpibus Lapponicis,
quod apud nos in Horto laete germinat, et perennat necnon seritur, modo terra sit
humidiuscula, postquam fuerit satum seminibus vel potius propaginibus non
exsiccatis. Gramen hoc non est proliferum sed vere viviparum, nec in folia excrescunt
glumae, sed semina. Propagatur omnino more muscorum; cui simile in herbis non vidi
praeterquam in graminibus alpinis.
Nuper vidi characterem essentialem Cardiacae, qui consistit in punctis glandulosis
vel globis minutissimis niveis adspersis supra antheras ab utroque latere. Haec nota
obtinet in Cardiaca vulgari, Leonuro utroque Horti Upsaliensis et Sideritide 1 et 2 Horti
Cliffort[ii]. Quaeso, inspicias nudis vel armatis oculis, si non antea vidisti hoc
phaenomenon, qui omnia vides plus quam Lynceus.
In horto crevere Veronica prima Fl[orae] Suecicae et Verbena vulgaris in eodem
pulvillo per plures annos. Juxta hos mihi hoc anno enata est planta hybrida, quae
agnoscit Veronicam matrem et Verbenam patrem. Ita similis est Verbenae, ut demtis
floribus vel maxime Lynceus ipse D[ominus] D[octor] Jussieu juraret esse Verbenam; at
flores omnino sunt Veronicae, at corollae non majores corolla Verbenae; caetera
Veronicae omnia, ut pistillum, stamina. Folia in caule plerumque duo opposita, sed
summa folia infra spicam terna sunt ut in Veronica. Folia lata sunt ut in Verbena;
similiter secundum vasa sulcata et singulari modo laciniata uti Verbenae, ut demtis
foliis nullus distingueret folia a Verbena. Floruit egregie hoc anno, et Glaux et Veronica
et Verbena juxta positae fructus maturabant; haec planta tamen fructum non
maturavit, sed germina non majora quam in flore contabescunt; at radix vivax esse
videtur; nescio, utrum unquam exstitit per exemplum de certitudine plantarum
hybridarum earumque existentia.
His vale et fave tuo cultori!
Dabam Upsaliae 1750 d[ie] 12 Sept[embris].