Doctissime et Amicissime Dom[ine] Linnaee.
Accepi hodie per Dom[inum] Cliffortium Literas & Ulteriores obs[ervationes] crit[icas] Vestras, quae in tempori advenerunt; inopia enim ante foras erat. Impressa post phylyram [sic] tertiam quae desideras ad Te mitto. Ultima philyra multum laboris mihi constitit & excruciavit maxime Lawsonum. Tuis etenim Votis obtemperantes, quae non cohaerebant, vel nimis obscuro modo explicabantur, corrigere tentavimus, utinam opinioni vestrae respondeant, praeter quod nihil amplius speramus. In tempore autem advenit Flora Tua Lapponica, quae nobis solvit intricatissimum locum, cui medicari nequaquam poteramus. Scripseras enim nec omnibus volupe est anhelos aerios quod non intelligebamus, sed in Flora Vestra legentes anhelos aeriosque, cum venia tua sic ponendum statuimus.[1] Quaeso perlegas istam Philyram ultimam, ut si male mentem vestram forte perceperimus, ista nobis ignoscas et in erratis notentur. Gratias habeo innumeras pro insigni isti dono Florae Lapponicae, cujus praefationem jam attentissime perlegi, quae sane elegantissima est. Utinam quid in me esset quo tam insigne donum possem rependere.
Pro observationibus circa praecipitationes cupri gratias ago, modosque ejus satis naturaliter explicas.[2]
Quum Schouten videtur Tibi satisfecisse,[3] opinionem mutavimus. Nunc spero quod bene procedas in Cat[alogo] Horti Cliffortiani, et hinc brevi huc sis venturus, ubi more solito cubiculum, lectus & mensa Tibi praesto sunt. Tandem mihi potui comparare Historiam Orientalem & Occidentalem toties citatam[a] a Casp[aro] Bauhino, qui Liber est omnium rarissimus.[4] D[ominus] Cliffort ejus titulum habuit in sacco, hinc mihi tanto magis gratulor quod non observaverit. Haec hoc tempore.
Vale, curaque sanitatem, ac devotum Tibi habe
Joh[annem] Fred[ericum] Gronovium.
Lugd[uni] Bat[avorum] 15 April[is] 1737
Chomellij praenomen non potuimus investigare.[5]
TEXTUAL NOTES
a. [Historiam Orienta post citatam del. Gronovius]
EXPLANATORY NOTES
1. Flora Lapponica; Critica botanica.
2. On the precipitation of minerals, see Gronovius’s letter to Linnaeus of 12 April 1737 n.s.{L0164}.
3. See Gronovius’s letter to Linnaeus of 2 April 1737 n.s.{L0168}.
4. There seems to be a confusion between Caspar Bauhin and his brother Johann. It was indeed Johann Bauhin who wrote Historia plantarum universalis.
5. Since Gronovius proved unable to find Chomel’s first name, only Chomel’s family name was given in Critica botanica, as had been done in Bibliotheca botanica before. See Bibliotheca botanica, p. 33, 95, 121, and 143; Critica botanica, p. 92. See also Gronovius’s letter to Linnaeus of 26 March 1737 n.s.. Linnaeus discovered the first name of Chomel sometime in the course of 1737, as can readily be inferred from the Bibliotheca botanica Cliffortiana added to the Hortus Cliffortianus, no. 39: “Chomel. J.B.” Accordingly, Chomel’s first names were indicated in the second edition of Bibliotheca botanica, which appeared in Amsterdam in 1751. See p. 44: “Chomel Joh. Baptista”.