VIRO EXCELLENTISSIMO, EXPERIENTISSIMO,
D[o]m[ino] Carolo Linnaeo,
Medicinae Doctori Celeberrimo,
Acad[emiae] Caes[areae] Nat[urae] Cur[iosorum][1] Socio
Dignissimo,
Rerum naturalium Scrutatori eximio,
S[alutem] D[icit] P[lurimam]
Christianus Gottlieb Ludwig,
Art[ium] Mag[ister] et Med[icinae] Bacc[alaureus].
Et nunc tibi responsorias prima qua contigit occasione exhibeo, quo gaudium significem, quod ex litteris tuis percipio. Tuam miror humanitatem, Vir Doctissime, quae tanta patientia tenues lineolas excipit. Exosculor eandem et nihil amplius in votis habeo, quam ut favoris tui imposterum me dignum judices. Non ad illum in cognitione herbarum perveni gradum, quo eruditione tibi placere possim. Si tamen fervor in indagandis scientiis tibi placet, instruas doctrinae cupidum et quietem, quam Musae largiuntur, concedas nonnumquam tibi deditissimo.
Molestae tibi forsan sunt litterae meae maximam partem ea de causa, quia illa, quae cum orbe erudito hactenus communicasti, me latent. Vidi Bibliothecam botanicam[2] et tabulas synopticas methodorum novarum tantum fugitivo oculo. Ex hoc cognosces me insufficientem Methodi tuae habere ideam. In tabernis librariis Lipsiensibus tua hactenus non inveni et Bibliopolae, si libros ex Belgio accersere coguntur, sumptus nimium augent. Si igitur ea omnia, quae hactenus tuo nomine prodierunt, mihi transmittere velles, egregium mihi praestares beneficium. Amor studii me urget. Excusabis igitur temeritatem. Nullam occasionem praetermittam tibi pro virium tenuitate inserviendi.
Ea, quae inter nos de Methodo agitata fuerunt, praetermitterem et colloquio reservarem. Ne tamen litterae prorsus inanes ad te accedant, quaedam addere volui. Classes Tournefortii ad genera in logicis recepta reduci facile posse nullus dubitavi. Methodus vero Raji[3] ordinem talem respuit, quia nullus est consensus in generibus summis. Quis enim reduceret umbelliferas, stellatas, asperifolias, verticillatas sub unum conceptum omnibus convenientem? Interim convenientiam vel consensum generum summorum usque ad inferiora requirit bona methodus, quia tali modo systema totum nobis uno intuitu sistitur et nos planta perspecta faciliori negotio omnia genera nobis repraesentare possumus. Quod de Narcisso mones meam non invertit sententiam, quia narcissus tanquam genus infimum plures sub se comprehendit species, quae iterum in superiores et inferiores dividi possunt, e.g. Narcissi flore simplici et multiplici, iidemque vel corona breviore vel longiore, et s[imilibus] p[luribus] ratione foliorum.
Non nego fructificationem etiam genera infima distinguere posse. Semper enim inveniuntur signa. Credo etiam elegantiam Methodi tuae in illa esse positam. Ubi tamen signa illa sunt taediosa ob partium parvitatem vel ob aliam disquisitionis difficultatem, tum potius ea praeferrem, quae ex habitu proprio desumuntur. Non negligo disquisitionem accuratiorem. Asarinam ob semina angulosa, Melampyrum triticea, Ageratum T[ournefortii] tenuissima distinguo. Cum vero haec non semper pateant, Asarinam ob habitum repentem et folia hederacea, Melampyrum ob comam supra spicam florum positam et Ageratum ob spicam foliis destitutam et folia plantae serrata distinguo et sic auditoribus demonstro.
Cognovi nunc errorem meum. Tu summis permotus rationibus loqueris de Botanico, qui de indagandis generibus et plantis incognitis ad illa[a] reducendis sollicitus est. Mihi vero sermo fuit de Botanico, qui aliis tradit caracteres plantarum. Duplex est officium, quod tamen connexum est. Ille enim, qui rem quandam cognovit, non aliter tradere potest discentibus. Vides me vinctas tibi tradere manus. Sed adhuc dubia mihi restant non pauca. Quis lusus naturae in staminibus, petalis, capsulis, numero seminum et s[imillimis] p[luribus] determinare poterit? Quis poterit nova genera fere innummera evitare? Botanica scientia, si ad omnia signa attendere et ad ductum eorundem nova genera instituere volumus, ultra humanae scientiae gradus extenderetur. Labores non abhorreo. De eventu tamen maxime dubito. Interim tuis insistens vestigiis omnia tentare cupio. Credo Bauhinum in judicio suo de Caesalpiniana Methodo jam ea pensitasse, quae nunc me terrent. Omnis mea occupatio in eo posita est, ut signa illa in plantis inveniam, quae amicis studium facilitare possunt. Confiteor me saepius coactum esse scrupulosiorem indagationem relinquere, sed ratio studiorum sic postulat. Difficultates studii Botanici tollere cupio et haec ratio est, cur novis generibus me opponam. Spero rem in Lychnidibus, Alsinis et s[imillimis] p[luribus] facillimam fore, si signis generalibus, attamen certis et determinatis. Contentus omnia sub unum genus colloco, quae quodammodo conveniunt. Tragacantham ad Astragalum non referre volui, quia costa folii in spinam desinente ab illo differt. Taceo nunc alia. Sed sufficiant haec, donec tua mihi occasionen praebeant ulterioribus meditationibus instituendis.
Doleo te methodi piscium fundamenta non eo animo accepisse, quo ego consignavi.[4] In itinere Africano perlustratis illis, quae Willughbeus tradidit de piscibus,[5] tabulam tibi missam concinnavi, quo ad normam ejusdem pisces perlustrare possem. Sed morbus quadrimestris gravior hoc et multa alia impedivit negotia. Interim illustrationis causa tabulam tum temporis addidi.
Si descriptionem meam Yervaemorae dignam judicas, quae inseratur Horto Cliffortiano,[6] non quidem repugno, sed potius illud honori mihi duco. Si vero nominis mei mentionem injiceres, Magistri artium titulo utaris.[7] Scias enim me nec Professorem, nec Botanicum publicum Lipsiensem esse, sed me tanquam Philosophiae Magistrum licentiam obtinuisse privatim Botanicam ut et alia Philosophica docendi. Munificentia Waltheri nostri, quem Patronum veneror, plantas demonstrandas ex horto suo desumendas promittit.
Circa Yervamoram adhuc sequentia sunt notanda: Spicae floriferae in alis foliorum. Tandem ad summitatem Rami copiosiores fiunt et spicam botryoideam constituunt, foliis prorsus destitutam. Summitati ovarii oblonga cuspidati insistunt duo corpuscula, brevia, fimbriata, quantum per microscopium detegere potui, separata, aliter nudo oculo inferius conjuncta apparentia, albida. Quia non recte eriguntur sed paulisper ad latera reflectuntur, bicorne dixi ovarium. Non raro etiam tria inveni cornicula sive partes pistilli.
Lithophyta non expetii. Praetiosa enim sunt. Sed, quia non omnes plantas marinas ex oris maris Germanici conquirere potui, ea quae desunt ex apparatu tuo, si in duplo adsint, supplere volui. Nunc paria referre nequeo. Fortassis imposterum vel tibi vel amicis inserviendi erit occasio. Unicum florem exsiccatum Musae vel alius plantae curiosissimae in horto vestro florentis, si commode fieri posset, optarem. Quamprimum Bibliothecam tuam accepero, an quaedam ex apparatu celeberrimi Waltheri addere possim, perspiciam. Contra bibliothecae tuae ordinem et onomatologiam monenda quaedam inveni, quae tamen libro nunc destitutus, oportuniori tempori relinquo.
Liliohyacinthi Boerh[avii] fl[ore] niveo et coeruleo, ea sunt, quae Cel[eberrimus] Waltherus inprimis desiderat. Ex reliquis, quae schedula exhibet, occasione ita ferente, quaedam addere posses. Sed quid suscipio? Molestus tibi sum et nondum amicitiae officiis, favoris tui me dignum reddere potui. Interim benevolentia tua fretus litteras jam exaratas tibi trado. Si quaedam transmittere velles, nuncio publico committas. Si vero sine molestia tua id fieri nequeat, saltim lineolis quibusdam favoris tui me certiorem reddas, rogo. Vale!
Dabam Lipsiae d[ie] XIV Jan[uarii] 1737.[8]
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [sc.] illa genera
EXPLANATORY NOTES
1. On 3 October 1736 Linnaeus was elected a member of Academia Caesarea Leopoldino-Carolina Naturae Curiosorum. See Schmid & Freund, “Linné und Academia naturae curiosorum”.
2. Linnaeus, Bibliotheca botanica.
3. Ray, De variis plantarum methodis dissertatio brevis.
4. See Ludwig’s letter to Linnaeus, 10 December 1736 n.s..
5. Willughby, De historia piscium.
6. Linnaeus, Hortus Cliffortianus.
7. Ludwig became magister artium in 1736.
8. On the letter Linnaeus made the following rough draft: Ludwig, in literis ad D[ominum] Joh[annem] Andrew 1737, apr[ilis] 8: Genera pl[antarum] Linnaei benevole mecum communicavit. Prorsus egregii sunt illi labores, quos suscepit. In variis enim plantis exactas ejus observationes reperire jam jam potui, easdem in quam plurimis certas invenio. Interim hinc inde varia monenda erunt, quae cum authore communicabo, cum probe sciam ipsi veritatis studioso contradictiones amicorum non displicere. Erunt fortasse haec summa contrariae sententiae capita. 1. Determinatio scrupulosior notarum species quasdam, ubi hae notae deficiunt vel variant, non admittunt. Proportio ut plurimum incertior est sita. Situm neglexit non raro. Proportionem quanto accuratior quam par fuit determinavit. 2. Notae plures unius plantae exhibitae memoriam discentis confundunt. Memoriae causa auctoris est inventa. 3. Mutatio nominum nunc usitatorum erat dissuadenda. Nomina botanicorum vel rarissime vel numquam sunt adhibenda. 4. Varietatem staminum et stylorum optime scis. Ostendant eandem observationes Linnaei. 5. Multa signa et oculum armatum fugiunt, e. g. Senecio et varii flores compositi. Quidquid mihi sit, minime credas me meritis tanti viri aliquid detrahere velle. Veneror eum, qui tantis laboribus hactenus incognita in re herbaria detexit. Hoc tamen semper asseverare vellem, quod summus Botanicus non Tironibus scripserit. Cum igitur ille Doctor Botanicorum exstiterit, ego ex officii ratione Doctor Tyronum esse cupio et quibusdam plagulis &c. See Jönsson, “The early correspondence between Linnaeus and Ludwig”. The proportion (proportio) and site (situs) are two of Linnaeus’s mechanical principles. Linnaeus emphasised that both learned (doctores) and lay people (tirones) could understand his mechanised classificatory work. See Koerner, “Carl Linnaeus in his time and place”, 147.