Experientissimo,
D[omino] D[octori] Burmanno,
filio Magni Parentis,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].
Nuper intellexi a venerando Patre Tuo, quod iter primo vere ad nos
instituere velis. Laetor ex animo, quod sic mihi concedatur reddere ea officia Filio,
quae nequeam Patri. Curabo sanctissime, ne quid detrimenti apud nos capias neve
iter Tibi frustraneum evadat. Cures modo, ne in itinere navali a frigore laedaris. Esto
itaque vestibus calidioribus bene munitus!
Poteris navi vel petere Helsingburgum (e regione Helsingorae) et inde itinere
terrestri cum equo proficisci Upsaliam, quod iter facias 15 florenis, vel etiam cum navi
Holmiam petere, quae Upsalia distat ut Lugdunum Amstelodamo, commodo itinere
unius diei, pretio ad summum 5 florenorum.
Sic apud nos permaneas in mensem septembris, cum procellae non insurgant ante
finem septembris, cum Colchicum floreat.
Reportabis apud me pecunias pro divenditis exemplaribus operis Plumeriani.
Possis tum etiam tecum reducere plantas siccas, quas seposui pro Parente Tuo.
Si tecum sumas aliquas rariores siccas plantas Indicas, studebimus eas enucleare,
quas reducas ad Parentem. Utinam vellet Tecum mittere aliquot Capenses plantas
obscuriores, ut examinaremus, quas aeque salvas reduceres!
Etiamnum glacies tegit non modo lacus nostrates, sed et fluvios rapidissimos.
Exspectamus intra 10 dies, quod terra solvatur et Galanthus prodibit, Motacilla
adveniat cum Tinnunculo & Rana.
Si in Bibliopoliis vestratibus prostet Allionii Lib[er] de stirpibus agri Nicaeensis,
quaeso, emas pro me exemplar.
Devota mea dicas Parenti Tuo optimo! Sit Tibi faustum ad nos iter!
Dabam Upsaliae d[ie] 12 aprilis 1760.
{div-address}
[address]
Experientissimo
D[omi]no Doctori Burmanno
filio
Amstelaedami