Doctissime ac Amicissime D[omine] Linnaee,
Gavisus eram quam maxime ad conspectum Epistolae vestrae 19 hujus
mensis die ad me datae, et tanto magis quum intellexerim tabulas demonstrationis Tibi
non displicere et non ingratas esse.
Verum me maxime movit ingratitudo ista Bibliopolae, quem avaritia & ingratitudo
maxime tenet; neque credo, quod sex sint in hac patria, qui talibus vitiis non sint
praediti. Magis autem me movet superbia istius, qui alios litteras humaniores docere
studet, omnem humanitatem a se expellit & arrogantiam summam in re tam vili
assumit; quod nunquam credidissem. Certum hoc est, quod nullis tantopere obligatus
sis quam D[ominis] Burmanno et Cliffortio. Idcirco cum Domino Lawson rem perpendi,
qui hanc historiam audiens valde iratus elegantissime excogitavit nomina ista debere
sequi juxta ordinem Alphabeticum, ut sic primus locus posset concedi D[omino]
Burmanno, si nullus sit, cujus nomen cum litera A. incipiat. Verum evolvas tria Itinera
Alpina Scheuchzeri; ibi videbis tabulas [Greek], ibi videbis Woodwardum
Professorem inferiorem Consipero chirurgo; utrosque autem sequitur Armiger Gore,
qui in omnibus societatibus in Anglia praecedaneum locum habet jure nobilitatis suae,
neque tamen ille infamiam censet, quod chirurgo et professori postponatur. Verum,
quod magis ad rem facit, vides ibidem Sacrosanctae Theologiae Professorem et Aedis
Christi Decanum D[ominum] Aldrich medicis et chirurgis postpositum. Adeo ut hic satis
videas, quod iste humaniorum literarum doctor, hic Tecum nugas agat et quisquilias. In
Historia quoque Oxoniensi nullum ordinem adhibitum videbis. Saepius hac occasione
in memoriam revoco sententiam Philosophi, cum dicit: “Qui proficit in studiis et deficit
in moribus (h. humanitate) plus deficit quam proficit”, neque dubito, quin Dom[inus]
Cliffort has nugas deridet. Tu semper praebuisti Te gratum iis, per quos profeceris,
idque tam publice quam privatim saepius es testatus; hoc pede perge et Domino
Burmanno et Cliffortio debita redde; ii enim sunt qui te susceperunt et plurima
praestarunt, et in posterum idem non denegabunt.
Et posses, quum primam Tabulam inscripseris Domino Burmanno, secundam
Domino Cliffortio (nam nullus reliquorum tanta Tibi praestarunt, quanta D[ominus]
Burmannus et dein Dominus Cliffort), deinde sequi ordinem quem Dominus Dorville tibi
suppeditavit. Et juro, quod nullus in terrarum orbe hoc aegre ferre possit, nisi stultus et
mente captus. Honestum enim est, scribit Plinius, profiteri per quos profeceris. Hi sunt
D[omini] Burmannus et Cliffortius, quos tamen viros tam humanos & ingenuos semper
expertus sum, ut licet ultimo ponerentur loco, nec Te tamen et Librum vestrum non
vilipenderent. Verum quum alii praecedaneum locum superbiunt, Benefactorum merita
anteponenda sunt; hoc quippe aequum et justum est.
Innumeras gratias ago, quod ad Quaestiones meas tam docte responderis.
Historiam avium cum plurimis Auctoribus pervolvo; nomina Anglica, Graeca, Belgica
adposui, ut et Auctorem qui Iconem dedit (Incepi quoque idem cum Ichthyologia,
verum desistere debui ob confusiones). Sunt tamen quaedam in quibus haereo, et
quae Tu solus enodare potes. Notavi ea in adjuncta charta, ad quae per Tempus
responsum expectabo.
In novellis Gallicis, quae inscribuntur Bibliotheque Germanique, ac Berolini
conscribuntur, satis honestam mentionem legere poteris de Itinere vestro Dalecarlico.
Ante mensem Literas scripsi ad praesidem Societatis Berolinenis, in quibus quid
egeris, quid agas, et quid adhuc agendum propones communicavi, et quidem tali
modo, ut non dubitem, quin ad ipsas Regis aures pervenerint. Literas enim misi
apertas ad Reverendum Theologum olim Praeceptorem meum, quem Rex plurimum
amat, ut eas una cum quibusdam exemplaribus Systematis Vestri praesidi tradendas
curaret.
Inter Gramina hic illic apposuisti vide Monti et in Anthoxantho vide
Scheuch[zerum], idem in Nardo et Agrosti.[a]
TEXTUAL NOTES
a. MS1 Lonicera [...] Lycium [...] Rhamnus [...] Philyca Sideritis [...] 172 Teleph. 173 Musa 174 Cephalanthus [...] Cerber. [...] Cynanchum [...] [added at the back of the letter by Linnaeus]