Clarissime D[omine] Linnaee,
In Observationibus ad §247 nullus in hoc sequenti sensus:
Graecam Linguam minus necessariam judicamus Botanicis hoc aevo quam
Commentatorum, cum salus Botanices non amplius quies &c. In prima linea aliquid
deficit, forte quam Commentatorum expositiones.
Dein in Exemplis scribis:
[Greek] | γγ in ng Eryngium |
[Greek] | [Greek] h Hyssopus |
Haec duo bene sed sequuntur duo exempla in quibus non addis mutationes
literarum:
[Greek] | Helleborus |
[Greek] | Antirrhinum |
Ibidem in Observationibus scribis: Ab Agno dicitur et Elaeagnus quasi Olea vitex,
hinc non Elaeachnus. Quid si scriberes: hinc non Elaeachnus Thes.
Zeyl.
In Observationibus ad §248 scribis [Greek] Graecorum in meum a Latinis
dictum. Putem Graecum illud debet esse [Greek].
In exemplis ad §249 habes Orbitochontus K. Vide an bene scripserim; sed
quid vult litera k?
In Explicationibus ad §250 scribis:
Ratio, cur falsa ea dicamus, cuique constat, cum scilicet aequivoca sint; adeoque
dijudicantur secundum legem 230.231. et 233. Haec bene sed sequentia sunt manca:
“Si quae sub patrocinio antiquitatis se defendere sperarent, sciant veterum
sapienter facta imitari, male autem facta evitare.”
Quaeso, explices hoc ultimum. Nam non intelligo, quomodo nomina sperarent se
defendere sub patrocinio antiquitatis; forte: Qui vero haec sub antiquitatis patrocinio
defendere tentarent, sciant &c.
Gratias ago pro Catalogo Locorum Horti Malab. in characteribus citatorum, sed non
comprehendo, quid notas ad Num. in gener. 157 – tom. 2. – pag. 37 – Tab. 23.
Excluderem: Pisonia. In Pisonia autem n. 118. nihil video quod debet excludi, sed
observavi quod in Rondeletia num. 169. cites eundem numerum Hort. Mal. tom. 2. tab.
32. An forte hic loci debet excludi?
Egregie in Flor. Lapp. §18 ad Litt. γ explicas, quod in Generibus §33. tradidisti
scirpo staminum filamenta tria, tandem longiora.
In Aira gen. 838. scribis valvulas aequales in calyce, in fl. Lapp. §47 adscribis
valvulas inaequales. Quid verum?
Jam omnes chartae sunt apud …, et ne linea restat; satis in tempore erit, si die
Mercurii novas habeam. Verum nunquam quid ad me mittas per rhedam sed semper
cum navi. Heri accepi epistolas ab Honestissimo Catesbejo, in quibus scribit se
tradidisse Mercatori meo Londini cistulam cum seminibus a Claytono ad me missis, de
quibus tecum agam cum ea acceperim. Te quoque plurimum salutat Catesbejus &
gratias agit pro munusculo characterum. Iterum quoque Caseum ceraceum viridem 60
th[aler] accepi, cujus partem tibi destino, ut eam tanquam novum quid in patriam
adducas. Jam in perlegendo floram Lapponicam perveni ad Decandriam. Liber iste in
totum mihi placet. Ludicra ista, quae intermisces, jucundissima sunt. Istaque
Andromedae definitio jucundissime confecta est.
In Syngenesia in Characteribus §654 etc. semper scribit Ligulatae.
Crederem tamen melius Lingulatae, uti Pontedera solet. Lingulatum est, quod
formam linguae habet. Ligulatum id quod ligatum est vel quod inservit ad ligandum.
Videtur quoque mihi summus commissus error in §643, ubi primo CAL. dein PER.
Putem hoc ultimum debet esse COR.
Phyllides genus ex Pentandria monogynia removendum censeo ad digyniam;
quaeso, dicas mihi, ubi eam velles ponere, sc[ilicet] inter quae genera.
Idem desidero de Tournefortia §156, quam in monendis ad Asperifolias referri
debere scribis. Numeros itaque inter quos debeat stare indices.
In monendis ad §306, sc[ilicet] Menispermum, notas genus hoc valde affine videri
generibus §331. 332. Non tamen credo, quod velis, ut ibi reponatur.
Ad genus, quod inscribitur Breynia §321, ingentem facis observationem in
Monendis. An ergo character Breyniae §321 debet rejici & iste character, quem in
Monendis das, in locum poni?
Item an debeat reponi inter 435 et 436.
Cum in Monendis scribas Paviam §322 valde affinem Generi 310, an ergo vis, ut eo
loci ponatur?
Praecedentia haec scripseram die Solis eo indicio, ut sequenti die per navem ad Te
mitterem. Interim tradidit mihi Wishof vestram epistolam, ex qua percepi, quod in
chartis impressis quaedam occurrant quae minus placere videntur, et quidem
praecipue quod praemium toties ibi ocurrat cum alpha et e, cum Tu solitus sis
semper illud vocabulum exprimere per simplex e, censeasque, quod nullus
mortalium cum ae duplici illud scripserit. Responsio et defensio faciles sunt
admodum, si modo Tibi placeat inspicere Etymologicam Vossii.
lter locus pag. 91. Lawsonum & me ita excruciavit, ut nec sensum aliquem nec quid
velis percipere potuerimus; hinc desideravimus Bartium, ut auxiliatrices nobis addat
manus. Verba tua sic se habebant: Horum nomina persistant dum vivunt, post fata
eorum si auxiliatrices operi addant manus, a quo si se subducant, injustos dicere
omnes, qui horum nomina servant plantis inscripta. Primum scias, quod
concludebamus haec non cohaerere, et dein nullum sensum inde posse elici, adeo ut
nec Gordius istum nodum extricare posset. Hinc pace vestra remedium adhibuimus,
quod Tibi cum non sit ad placitum valde dolemus.
Sed haec et similia ut evitentur, suadeo ut per 14 dies desisteremus a prelo, interim
Tu conscriberes tot paginas quot tibi in potestate erint, easque traderes vel D[omin]o
Bartio, vel alteri cuidam, quem fidelem Tibi esse expertus sis, qui de difficultatibus hic
illic occurrentibus te consulat. Vel primo habeas in antecessum triginta paginas, quas
mittas ad Bartium eumque persuadeas, ut velit perlegere ac difficultates annotare; quo
facto per unicum diem huc venias, ut tricas cum eo corrigere possis. Hic modus
videretur mihi facillimus. Nam si hoc semel sit factum, tum ego possem cum
impressione procedere. Quaeso, consideres rem. Et ut verum fatear, Ego qui non
contentus sum cum reditu 2 ½ per centum, jam a quindecim annis mercaturam
exercui, adeo ut tempus mihi ut plurimum valde sit pretiosum; hinc amicissime Tibi
mentem meam aperio, dicoque, quod tuam in gratiam opera vestra corrigere
admodum volupe sit, nullumque tempus mihi auferat, sed prius ista perlegere, et tunc
annotare difficultates, dein consulere Lawsonum, qui interdum non est domi, multas
horas mihi constat. Hinc nunc si Barthius vellet primum scripta tua perlegere et
annotare difficultates, Tu tunc modo per aliquot horas venires hic et cum Barthio
difficultates examinare, quo facto mihi traderes istas chartas, quas de puncto ad
punctum sequerer, evitaretur omnis occasio qua imposterum emendatio non ex mente
vestra procederet. Doleo tamen, mi Linnaee, hoc contigisse, et humillime veniam
precor. Si solus hoc fecissem, vix venia superesset, sed Lawsonum et Bartium in
consilium adhibui. Interim incipio perlegere scripta tua, ubi in §251 scribis: Nil itaque
differt nomen ordinis vel classis, praeterquam quod haec muta sint in plantae
enunciatione, generis vero nomen sonorum. Quorsum refertur illud haec?
Plane nullus est sensus.
§252 scribis: Mala sunt et difficilia, cum nullam subministrent ideam characteris, uti
nec Character nominis. Nimis concise hic agis. Quid si scriberes: Cum haec nomina
nullam subministrent characteris ideam, et hinc neque Character nominis ideam, mala
sunt et difficilia. Dein quid velis per haec verba non concipio ut una mota moventur
et altera. In sequentibus quoque aliquid deficit. Hinc vellem, ut primo propositum
meum consideres et per paucas horas huc venias, ut quatuor istae paginae, quas heri
transmisisti, possint perlegi. Semper ero domi exceptis die Mercurii ab 3 in horam
duodecimam, die Jovis ab hora 12 in horam X nocturnam, die Solis ab quarta in
decimam, et die Lunae a secunda in decimam. Interim affertur epistola Tibi inscripta,
pro cujus vectigali florenus solvendus fuit, quod immensum est pretium.
Vale, mi Linnaee, & cura sanitatem tuam, scitoque me esse tuum
Gronovium.
Lawson occupatur repurgando laboratorium suum.