Fautori suo Optimo
S[alutem]
Joannes Bartsch.
Quaerisne, quid responderit Boerhaave; egit grates quam maximas pro Tua
benevolentia; mihi vero respondit, cum ipsi ad quaestionem eius, quid vellem per
mensem illum in Belgio facere; ego respondi, volo Tua vi promissorum Tuorum uti
instructione in historia naturali; tum laetus respondit D[ominus] Boerhaave; quam
optime. Jussit idem, ut hodie post meridiem eum accedam, et paratas ab eo epistolas
acciperem ad Procuratores societatis notae, et dixit, me posse, quandocunque
placuerit, petere Amstelaedamum. Tuum ergo erit, ut iubeas, quandocunque cum
recentissime facto et adhuc fumante candidato Tibi vel verbulum loqui placeat.
Hucusque omnia bene processerunt, et nemo scit me iam omnia perpessum examina;
si placet igitur, nec Tu ulli dicas. Memento bene promissae Tuae ante discessum
meum instructionis et habebis aeternas aeternas [sic] gratias in secula
seculorum. Amen.
Gronovius plane singulari et extraordinario favore me amplexus est; obtulit mihi
ipse semina Zeylanica, quid hoc sibi vult? Quid mihi faciendum cum reliquis Florae
Tuae exemplaribus; ego nihil dixi Gronovio, quod restent in Angliam mittenda apud
me. Reliqua distribui, sed cui¬nam illa tradenda, quibus nulla adscripta sunt nomina?
Septimana futura ego certissime petam Amstelaedamum. Cras ad Kadwickum. Utinam
responderes quidquam, idque mox. Vale, ter Vale!
Die ♄ [Saturni].
{div-address}A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.