Charissime Linnaee,
Hodie demum habui primam correctionem generum, quam secunda vice
emendatam ad Te mitto, ut tricam quam reperio in Gethyllide explices; ibi enim in
staminibus videtur aliquid haerere, quocirca etiam genus illud manu vestra scriptum ad
te mitto. Sunt quoque quaedam genera quae nec stellam nec crucem oppositam habent.
In horto Cliffortiano desunt folia a pag. 209 ad 228.
In horto Cliffortiano desunt item folia a pag. 425 ad 432.
Ultimam paginam quam habeo claudit num. 452.
Cures, ut eas chartas quamprimum habeam. Nam cum indice impossibile possum
procedere. Quaeso, quando haec mittis, emas mihi Fundamenta Vestra botanica non
ligata; sumptus ilico restituam.
Nonne posses inquirere, ubi Amstelodami habitet Johan Friderich Ernst, Mercator; ille
enim est ad quem dirigetur fasciculus quidam ad me a Dom[ino] Gesnero. Si illum
posses detegere, quaeso, roges eum de isto fasciculo. Rem cum Hofmanno tibi relinquo.
Salutes Dom[inum] Cliffortium, qui si indiculum alphabeticum in aliud opus desiderat,
pratissimum me inveniet. Vale et cura sanitatem!
J[ohannes] F[redericus] Gronovius
[Address]
Myn Heer
De Heer Carolus Linnaeus Med[icinae] Doct[or].
ten huysen den Welgeboren Heer en M[onsieu]r
George Cliffort J[uris] U[triusque]
D[octor] &c.
te
Amsterdam