Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
En, quae Tibi indicanda iudico. Rogavi hodie Wishofium, ut Tibi transmitteret
aliquot exemplaria. Ille nihil praeterea respondens quaesivit, quotnam desiderares;
dixi perinde esse, quotcunque velit; transportari iubeat. Mox misit ad me famulum
suum, ex quo percepi, quod omnia iam tradita sint Gronovio et ille me inscio fuit
apud Gronovium, qui voluit, ut ego eum accederem. Ego ob varias rationes domo
exire non volui; hinc scripsi paucas lineas ad Gronovium, quibus significavi Te aliquot
desiderasse exemplaria, insimul ei de felici novi anni ingressu gratulans. Is nihil
respondit, cum tamen satis honeste scripserim, me non dubitare, quin ipse curaturus
sit, ut Tu iusto tempore accipias aliquot Exemplaria. Ast quid fecit Gronovius? Post
quadrantem horae mittit ad me Wishof et nuntiat, quod Gronovius omnia exemplaria
ad ipsum remiserit, desideratque, ut ipsi indicare velim locum, quo transferri debeant.
Indicavi ipsi libenter locum. Quodsi invenias, quid culpandum in me, ego libenter
poenam dabo, licet nihil minus praevidere potuerim. Retuli simpliciter facta, ex
quibus facillime, quid Tibi agendum colligere potueris. Boerhaave valde contentus
erat mea gratulatione, promisitque se, simulac acceperit responsum, mihi
indicaturum; laetus ab eo discessi. Vale!
[1]737. die ♄ [Saturni] 5ta pomerid[iana] NB. intra X [horam]
3 tam et 5tam haec omnia acciderunt. Cura, ut valeas!
[Address]
A Monsieur
Monsieur Linnaus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp.
by myn Hr Cliffort.