Viro Illustro
Carolo Linnaeo
S[alutem]d[icit]pl[urimam]
Ioannes Philippus Breynius
Litterae Tuae 20 Oct[obris] ann[i] pr[ioris][1] ad me datae recte mihi fuere redditae. Doleo summopere responsorias Tuas mense Februar[io] 1740[2] exaratas, ad manus, nescio quo fato, non pervenisse meas; omnia namque, quae a Te proficiscuntur, Vir Sapientiss[ime] magni facio. Interim mihi pergratum fuit nuncium, Te, amice inter paucos dilecte, vivere, vigere mihique favere. Gaudeo pariter Botanicum Studium, meae a teneris deliciae, Plantarumque rariorum culturam apud Vos, ut ut in Climate exoticis minus favente, Te Moderatore, vigere; quod Tractatus quem sub manibus habes de Horto Upsaliensi, brevi ut spero clarius docebit.
Ego ut ut senex aemoenissimo Historiae Natur[alis] studio, inprimis vero Rei Herb[iae] adhuc summopere delector. Hortum colo suburbanum, non quidem adeo spatiosum, sed satis amoenum plurimisque plantis rarioribus et exoticis refertum et hybernaculis, quorum ante biennium adhuc unum novum et amplum exstruendum curavi, sumtibus sane haud exiguis, utpote qui 600 Imperiales superant, instructum. In quibus inter alia plurimas Arbores Caffeiferas floribus fructibusque quotannis superbientes; et Ananassae s[ive] Bromeliae secundum Te plantas ducentas circiter colo, ex quibus anno praet[eroto] fructus collegi 40. numero et quidem sapidissimos. Sed quod primarium est Musa nuperrime, quae calamo Tuo sane multum debet, floribus fructibusque me beavit et exhilaravit. Acceperam nempe A[nno] 1740 ex liberalitate communis nostri Patroni Cliffortii Musam juniorem, una cum elegantissima arbore Camphorifera, neptem credo illius Musae[3], quam 1736 tam magnifice celebrasti. Haec viguit quidem in hybernaculo non multum spatioso per annos aliquot; flores vero fructusque protulit nullos; anno autem praet[erito] m[ense] Septembri octodecim pedes circiter alta improviso emisit scapum robustissimum, pro munere scilicet novi hybernaculi grata, quam plurimis floribus fructibusque onustum, quorum sexaginta a fine Januarii ad finem Martii usque successive perfectissime maturuere et palato fuere gratae. Haec prima fuit quae nostris in terris et climate adeo boreali flores produxit fructusque; unde non mirum insolitum ejusmodi spectaculum plurimos etiam primi ordinis apud nos allexisse spectatores curiosos. Haec omnibus partibus major ampliorque fuit Tua Cliffortiana, quae, meae, ut hariolor, avia.
Per integrum fructificationis tempus omnia diligenter observavi, examinavi et annotavi, figurasque accuratas ad archetypum vivis coloribus fieri feci. Omnes partes essentiales inveni tales, quod gaudeo, quale[s][a] Tu descripsisti. Interim mihi suasu amicorum permissum fore credo, post largam messem Tuam parvum aliquod colligere spicilegium et Auctoribus Commercii Litterarii imprimendum transmittere. Quare si aliquid circa Musam post editam Musam et Hortum Cliffortianum[4], observaveris novi, ut mecum quam primum fieri potest communices, quo meo spicilegio etiam inseri possit, obnixe rogo. Opportune mihì incidit Te in Musa Tua Cliff[ortiana] p. 1. inter alia referre: Palmarum nullam tulit unquam Europa silvestrem vel spontaneam. Cui asserto sane mea contradicit experientia; cum ipse Palmam humilem s[ive] Chamaeryphen Bauh[in] Pin[ax][5] A[nno] 1703 cum oras Hispaniae ad mediterraneum mare salutarem, fructibus maturis onustam copiose in Regno Vallentiae non longe a mare repererim; mihi quoque relatum sit frequentem esse in Regno Siciliae, ubi scopas ex foliis ejus efficere solent, Te quoque ipsum consentientem habeo in Horto Cliff[ortiano] ubi p. 482 Chamaerops in Italia, Hispania, Sicilia etc. nasci, ais.
Curiosissimas Tuas dissertationes Botanicas, quarum mihi Catalogum[6] exhibes, summo videndi flagro desiderio, quare ut eaedem prima data occasione, cum Flora Suecica[7], quemadmodum et cetera scripta Tua, quae sub praelo sudant, quam primum prodierint, ad me deferantur dabis operam; Quod commode (durch die H. Johan Claesson et Söhne, Mercatores Holmiae habitantes fieri poterit, utpote qui rogati curam omnium rerum, quae a Te admittentur, curam habebunt. Ad hos quoque primis navibus pro Te mittam fasciculum seminum exoticorum, una cum desiderata Helwingii Flora Quasimodogen[ita][8]. Scire aveo an cetera Helwingii Scripta quae Hist[iam] Nat[uralem] concernunt jam possideas; alias eadem Tibi mittam lubens, quemadmodum et P. Ranzinski Historiae Naturalis Poloniae [9]partem alteram s[ive] auctarium, quod rarum est, quia jam ante aliquot annos impressum, tamen a P. P. Jesuitis non publici juris factum est.
Quam primum responsiones Tuas ad dubia Kleiniana [10], qui sibi soli tantum sapit, lucem viderint, ut earum me participem facere velis, rogo.
Vides Vir Ill[ustrissime] moram litter[arum] mearum prolixitate abunde compensatam. Plura adhuc supersunt, sed ea alii occasioni reservo. Interim Vale ex animo, meque Tuo favore dignari perge.
P. S. Eodem tempore, quo mea floruit Musa, etiam floruit pro prima vice Berolini, sed ut audivi mea longe inferior. Vale iterum.
Dabam Gedani d[ie] 28 April 1746.${div-address}[address] Viro Illustri / D. D. Carolo Linnaeo / Medicinae et Botanices Professori / Regio in Academia Upsaliensi / Upsaliae.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [manuscript damaged]
EXPLANATORY NOTES
1. Linnaeus to Johann Philipp Breyne, 20 October 1745 o.s., 31 October 1745 n.s.{L0652}.
2. This letter has not come down to us.
3. Linnaeus, Musa Cliffortiana (1736).
4. Linnaeus, Hortus Cliffortianus (1737).
5. Bauhin, Pinax theatri botanici
6. In his letter to Johann Philipp Breyne, 20 October 1745 o.s., 31 October 1745 n.s.{L0652}. Linnaeus gives some examples of dissertations recently defended with him as a praeses.
7. Linnaeus, Flora Svecica was published in 1746.
8. Helwing, Flora quasimodo-genita sive Prussica (1712).
9. Rzazynski, Historia naturalis curiosa regni Poloniae (1721).
10. Klein, Summa dubiorum circa classes quadrupedum et amphibiorum (1743).