Celeberrimo Viro,
D[omi]no Professori Carolo a Linné,
S[alutem]
pl[urimam] d[icit]
Jo[annes] Hope.
Epistola tua amica et urbana mihi gratissima fuit. Valetudo infirma & aliae
curae, quo citius ad te responderem prohibebant. Dissertationes tamen plures
medicas aliquot abhinc hebdomadas ad te cura D[omi]ni Dryander transmittendas
curavi.
Quod Supplementum System[atis] Regni Veget[ationis] descriptione plantarum,
quae producant Fabam St Ignatii, Ipecacuhannam veram officinarum,
Balsam[um] Peruvian[um], Oleum Palmae, Anacardium Orientale, Santalum rubrum,
Ebenum cubebas Lign. Rhodii &c. ditatum, edidisti, tibi gratulor. Propterea unusque
Medicus tibi se devinctum sentiet & Zoologici quoque diligentiam tuam grati
agnoscunt.
Gratias tibi ago ob semina urbaniter promissa; quae praecipue desidero, postea
indicabo. Interim, ut ad me transmittendas curas plantas aliquot teneras vel surculos
Sorbi vestrae hybridae, precor.
Effectus pollinis antherarum in mutanda specie insigne habuimus in horto Botanico
exemplum.
1779 flos, farina urgidus, Papaveris oriental[is] in alium florem Papaver[is] Somniferi
staminibus privatum insertus fuit, ibique retentus. Papaveris somniferi semina
maturuere, haecque semina plantas produxerunt persimiles Papaveres. Orientalis nisi
quod caules fere semper multiflori fuere.
Tanta tamen fuit similitudo, ut ne error quidam irrepserat. De experimento silebam,
donec aestate elapsa repeteretur, quo quidem summa cura anno 1780 facto, similes &
pergrata mutatio facta fuit & nunc sunt mihi aliquot plantae hybridae ex seminibus
Papaver[is] Somniferi ortae Papaveris orientalis simillimae. Quod experimentum
quosdam apud nos Philosophos incredulos titubare fecit.
Planta hybrida anni 1779 hac aestate floruit, sed semina haud maturavit.
Vale, Vir celeberrime, & me Ama!
Edinburgi
24 Jan[ua]rii 1781.
{div-address}A Monsieur
Mons[ieu]r Charles a
Linné
Professeur
Upsala