Literas tuas, Vir Clarissime, mihi gratissimas accepi. Summa cum
voluptate attente perlegi, tibique lubenter assentior nos non temere debere Sententias
vel fabricare vel refellere. Magna Naturae pars adhuc nimis obscura est, ut quidquam
pro certo stabilire poterimus. Observandum est potius quam ratiocinandum.
Phantasmata enim illa Philosophica, Theoriae dicta, hodie praeclara, cras in aeternum
oblita, matrem agnoscunt furorem ratiocinandi sine Observationibus. Quodcunque de
Natura Zoophytorum vere scio, ex paucis Experimentis rite institutis haurio.
Contemplor Corpus sese protrudens vel retrahens, tentacula quaquaversum movens,
praedam arripiens, ingerens. Animal ergo video & agnosco. Substantia hujus Animalis
tenerrima, medullari est; deest Tutamen. Video strirpem plantaeformem, animali &
elemento aqueo fabrica sua accomodatum; in hoc Animal locatur & degit. Mutatis
Mutandis nonne video Ostrea in sua testa? Hic vero sistit Operio. Alias partes invenio,
vesiculas, verbi gratia, humore flavo viscido saepe refertas, de harum usu ex
observationum paucitate adhuc non constat. Quando vero Metamorphosis insectorum
aliorumque Naturae miraculorum meminor, nihil stabilio; ulterius vero observo.
In Quaestione vero de Spongiis longe aliter sese habent res; ratiocinari conamur
nec habemus, de quo stricte ratiocinari possimus. Si subtilius pertractetur questio,
altius uti credo; incipiendum est a tua sciz. questione. Quaenam est differentia inter
Vegetabilia & Animalia? Sinas, Vir clarissime, ut paucis exponam, quid velim in hac
disquisitione potius Metaphysica quam Physica.
Omnium qualitatum, quibus discriminari possit regnum Vegetabile & Animale,
maxime valere videtur Sensatio. In utroque regno communia sunt Partium Organisatio,
generatio, propagatio, nutritio, incrementum, sanitas, morbi, mors (an fibra irritabilis?).
De Sensatione ergo, uti differentia, maxime Specifica inquirendum est, quibus signis
dignoscenda est. Meam Sensationem ex propria & intima conscientia experior.
Alterum vero hominem sentientem credo, non ex mea conscientia, sed quia illum
video, iisdem ac egomet ipse organis instructum & in iisdem circumstantiis eodem
modo sese gerentem. Pari ratione sensationem in Brutis agnosco, ex organis &
actionibus, nostris quodammodo similibus. Quaenam vero sunt Signa Sensationis in
Mytilo? Nec Organa nec Actiones videmus. Aperit & claudit valvulas suae testae.
Motus vero aeque immo magis notabiles exercent quaedam Vegetabilia. Vix ergo
jurelegitimo tribuenda est Sensatio Mytilo. An deneganda? Non credo! Organa enim &
Motus non sunt Sensatio. Signa sensationis solummodo sunt. Adesse autem possunt
haec, ubi desunt illa. Homo jacens immobilis, nulla organa nec motus exercens
(vitalibus exceptis) sine dubio est Animal sentiens. Quod de Mytilo dixi, a fortiori de
Spongiis praedicandum est. In iis enim motus adhuc magis aequivocos conspicimus.
An deneganda est Sensatio in Vegetabilibus, ex supra dictis? Nescio (fatior)
Argumentum, quo hoc inferatur. Absunt quidem signa in Animalibus majoribus
invenienda; ex hoc vero ipsam abesse sensationem (uti mihi videtur) concludere vix
licet. In eodem casu (analysi chemica excepta) videtur Spongia & resolutio hujus
quaestionis subtilis & nunc tam aere agitatae ad amussin redacta humanus forte
superat vires. Desunt data, quibus sensationem vel praesentem vel absentem
dignoscamus, neque a Naturae instituto alienum videtur a sentiente ad non sentiens
gradibus exquisitissimis transire, ita ut limites ponere absolutos, omnino impossibile
sit. Si vero sentiunt Vegetabilia, nonne eadem consenda sunt ac Animalia, solummodo
differentia gradu Sensationis, modo Organisationis?
Digneris, Vir Clarissime, plurimum oro; haec scripsi, ac si coram te felicior dixerim.
Nullius addictus jurare in verba magistri, Veritatem & Naturam unice colo.
Colubrem Gronovii cum Sertulariis quibusdam rarioribus oblata ansa, quam primum
mittam. Anguem etiam nostrum indigenum, quandocumque Specimen obtineo. An tibi
inscribantur in curam D[omi]ni Malmgren? En Descriptio Aranei Surinamensis!
Thorax subovatus, postici latior, inferne planus, dense pilosus, superne convexus,
subnudus; in fronte eminet protuberantia ocularis, in qua Oculi 8 hoc situ, maxillae 2
crassae, descendentes, parallelae, dentibus 2 validis, nigris, nitidis, acutissimus,
apicibus conniventibus, ut situ naturali fere horisontales evadant. Sub maxilla prodeunt
processus 2, e quorum lateribus externis oriuntur palpi 2 articulis 5. 1 & 3
minimi, 2 maximus, 4 & 5 medii subaequales. Abdomen ovato-globosum, processu
tenui thoraci adligatum, parte inferiore & Anteriore est protuberantia rugosa, & utrinque
ad ejus latera extenditur rima oblonga, transversa, incurva, in abdominis cavitatem
penetrans (cui usui). Inter protuberantiam & caudam sunt 4 lineae, ex punctis,
nigrescentibus confectae, ad caudam convergentes. Cauda instruitur papillis 4
textoriis (ut in Aran[ea] Aviculari, ubi 2 anteriores parvae non articulatae sunt)
articulatis, subaequalibus. Crura utrinque 4 Articulis (ut in Aran[ea] Aviculari) 4 .. 3 & 5
maximi 6 minor .. 4 & 7 adhuc minores .. 1 & 2 parvi. Extremitas 7mi seu
pes bifidus, muticus. Armata sunt crura spinis rectis, nigris, nitidis, acutissimis,
mobilibus, serie duplici longitudinali ad latera positis. Totum Animal Pilosum.
Longitudo crurum 2 1/3 a fronte ad caudam 1 3/4 uncias. Color thoracis & crurum
ferrugineus. Abdominis fusco-flavescens.
Sinas nunc, ut pauca e notulis meis excerpta addam, quae nuper observavi de
incolis tubolorum quorundam marinorum. Nisi in Aqua marina Animalia viva
examinentur, structura nequaquam eruenda. Animal Serpulae triquetrae nunquam (nisi
male a Bastero) descriptum vel depictum vidi. Ejusdem generis est ac Animal
no 2 Tab. 38 Ellis, quod tibi Teredo audit. Eodem modo tentaculatum est.
Loco vero calycis margine denticulato, pedunculo insidentis, habet pedunculum
similem, incrassatum apice, cui insidet testa parvula orbiculata, latere externo convexo
spinulis tribus divaricantibus armato. Animal sese in testam reducere volens
1mo contrahit tentacula, dein sequitur instrumentum hocce & testa
spinosa riti operculum indomicilii aperturam exacte claudit. Hinc (uti credo) Observatio
in Te[sta] Suecica. Testae Apertura in perfectis, tridentata.
In Animali vivo Serpulae teretis flexuosae (quae eadem mihi videtur ac
no 2. tab. 38. Ellis.) invenio calycem duplicem (2 calyces acu separavi)
interiorem. Animal ad lubitum e fundo exterioris paulo protrudit & tunc instrumentum
satis apte refert Lichenem pyxidatum margine serrato centro proliferum.
Incola Tubularae Arenosae exquisite fabricatur; ejusdem generis ac priora videtur.
Operculum vero seu corona sessilis, non pedunculata est. Tentacula simplicia,
numerosa. Ellisium credo hunc non vidisse vivum & in aqua marina moventem. Hinc
non vidit tentacula nec corporis partem anticam adlubitum fissam, quasi biceps esset
Animal. In aliis etiam fallit figura Ellisii ex Animali vel mortuo vel non movente (uti
credo) depicto.
Aliud etiam apud nos est Animal hujus generis. Tubus omnino membranaceus,
pellucidus, cylindraceus, saepe aliquot uncias longus, externe tectus particulis
arenosis v. testarum frustulis satis arete adhaerentibus, semper verticaliter sepultus in
Arena v. Limo. Ore solummodo supereminente fimbriato .. fimbria erecta e filis plurimis,
albis, rigidioribus, saepe semuncialibus v. etiam longioribus confecta. Intra hunc
tubum degit Animal, tubo multo brevius, instrumento nullo operiente, ut in prioribus
(ejus vero vicem supplere videtur fimbria tubi) sed tentaculis numerosis simplicibus
instructum & pone haec ad singula latera tentacula tria ramosissima, fruticulos
elegantes & mutantia. Si Specimina velis in Spiritu Vini asservata, mittam. Tuo
commodo respondeas maxime velim, ut valeas, plurimum oro
{div-signature}Tui Nominis celeberrimi
cultor devotissimus
David Skene
Aberdeen Febr[uarii] 27. 1766.
{div-address}To
The Royall Society
of Sciences at Upsal
Sweden.