Vir Illustris,
Praemitto reliquis omnibus, discipulum & amicum me esse Halleri,
Goettingensem Doctorem. Nam, etiam si notior in republica literaria essem quam per
annos & vires licuit, vix tamen ad ineundam apud Te gratiam argumentum aptius
fuerit.
Tuus etiam discipulus sum, Vir Illustris, siquidem eos, ex quorum scriptis
profecerimus, maximi qui sunt, ut Tu es, Doctores publici, quos etiam non propius,
non facile notos, sed ob publica merita unicuique privato venerabiles colimus,
praeceptores appellare par est.
Munitus Illustrium Virorum Halleri & Walhofii testimoniis Hafniam ante 4 menses
veni, satisque fui felix, Germanus (Anspacensis Francus), ut gratiam inirem Virorum
summae apud Regem nostrum fidei. Rex mihi significari jussit, placere sibi
propositum meum, collocandi pro virili operam meam sub eius ditione atque velle se
ea uti. Nondum in definita statione sum, neque sum Universitatis membrum. Interim,
annuente aula, Botanicae operam navabo.
Spes est conditum iri in hac urbe Hortum Botanicum. Huic interim proposito
exsequendo praeparanda est via. Placuit initium a me rei gerendae fieri. Datur mihi
solum in aliquo regiorum in hac urbe hortorum, & promittuntur, quibus opus erit.
Juvabit me Ill[ustris] Hallerus omni qua poterit ope. Scribo ipsi hodie, dare me ad
Te, Vir Illustris, literas. Itaque sine dubio in suis me tibi commendabit. Plane non
dubito fautorem etiam Te futurum conatibus nostris, quemadmodum in Hortum
Upsaliensem aliorum merita in descriptione eius horti digne laudantur. Atque, ut ne
poenitere Te possit coeptae erga me benevolentiae, spero me effecturum iis omnibus
studiis, quae exspectari a grato animo possunt.
Ergo etiam atque etiam rogatus opem mihi fer, Vir illustris. Data venia, indicabo
singillatim, quibus opus erit. Interim facile judicans, incipientibus nulla non re opus
esse & optime judicans, quid solo Hafniensi convenire possit, et collocato
Goettingensis horti Catalogo judicans, quid inde possim exspectare, quid non possim,
mitte mihi, quaeso, plantarum semina, quae praesto erunt, quo primum poterit fieri
modo.
Sumtus, qui creabuntur, ingrediuntur, quam primum indicatum fuerit. Officia
amoebea praestabuntur, quavis data occasione, animo paratissimo.
Succedente tempore & commercio nostro literario, si sperare hunc honorem & hoc
gaudium licet, dispiciemus, quo modo non solum semina sed & integrae plantae,
quae poterunt concedi, transportari Hafniam possint.
Serius ad hoc negotium, quod accepturus sim, admissus, video, cum jam multum
annus processerit, grave initium, ut est omne initium, habiturum etiam ob hanc
caussam tanto lentiores successus. Sed spero etiam sic non defore conatibus meis
successus aliquos, qui non effugiunt certe aequorum judicium oculos.
Spero mature his literis responsum, & responsum utique favens, si Tibi me probaro
artis & in arte tui similium Virorum amatorem & cultorem.
Vir Illustris
Tibi ad reverentiam dignis obsequiis
comprobandum paratissimus
Georgius Christianus Oeder
Hafniae a[nte] d[iem] 8 Apr[ilis] 1752.
Addo epigraphen literarum ad me dandarum:
à Oeder, Docteur en Medecine, & Correspondent
de l’academie roiale des Sciences de Gottingen,
à
Copenhague
[address]
à Monsieur Monsieur Linnaeus,
Archiater, & Professeur
en Medecine à Upsal