Viro Illustri Naturae Consulto Dignissimo
D[omino] D[octori] CAROLO LINNAEO
S[alutem] D[icit] P[lurimam]
Joannes Scheuchzerus
O felicem Epistolam meam ! quae Te VIR dignissime et negotiis gravissimis obrutum, et curis haud levibus distractum et Rei Literariae promovendae diu noctuque studentem delectare potuit. Nil gratius mihi nuntiare gratissimae Tuae potuissent nuperrimae Tuae ad me sine diei denominatione, quo datas volueras, exaratae; nec est cur respondendi moram apud eum excuses, qui ardentissimum Tuum Rem Literariam Publicam juvandi studium, etiam illi delectationi longe praefert, quam ex instituto Tecum commercio haurire largius posse se praeviderat jam inde, a quo prospera Minerva Te mihi innotescere datum est: Alacri igitur pede erudire publicum perge, compensabit abunde etiam longiorem temporis moram Epistolarum Tuarum pondus insigne quae, etsi nihil aliud mihi, quam prosperam Tuam valetudinem significarent, semper, et hoc praeprimis nuncine mihi erunt exoptatissimae.
Laudas Beati Fratris mei Lexicon Mineralogicum[1], nec id immerito, sumptuum magnorum, et Laboris immensi partus est, isque, quo magis opus inspicio, et Authore suo, et materia quam tractat, sane dignus, summa cum diligentia, et cura elaboratus, tanto pluris eo ipso mihi habendus, quod Te laudatorem et commendatorem invenerit. Hoc opus, si aspicere lucem posset studium Mineralogicum haud parum promoveret. Tecum igitur, si lubet, VIR mihi clarissime, consilium lubens inibo, qua ratione id promoveri ad prelum possit, jamque consentientes habeo Authoris haeredes, qui nec Publico invidere opus, nec largis petitionibus ac conditionibus difficilem reddere impressionem cupiunt, utut per Mariti et Patris Charissimi omnem fere facultatem studiis locantis, imo profundentis liberalitatem, magnum detrimentum passi. Ingenue hinc fateor, haud levem mihi curam pro eorum utilitate (si quidem utilitas vocandum est modicum illud quod mox aperiam) vigilandi hoc ipso incumbere, quod Patris nunc vicem geram: Libere igitur Tecum, qui licentiam mihi benevolentia Tua fecisti, et aperte agam. Ad quamnam extentionem inter imprimendum excreturum sit Lexicon utrumque Mineralogicum nimirum et Diluvianum[2], seu Figuratorum, exactius determinare non audeo, facile tamen praevideo, illud justis duobus Tomis etiamsi charactere illo, quo impressum specimen est, exararetur, comprehendi posse. Quidquid tandem sit, utut haud exiguum ex hoc opere lucrum ad Typographum redundare facile praevideam, publici tamen utilitatem cum potissimum respiciamus, aequas non solum, sed aequo omni longe inferiores conditiones esse reor si 1:o pro opere ipso haeredibus Centum Ducati Aurei Tiguri numerarentur. 2:o Autographum post absolutam impressionem ad manus nostras sine haeredum sumptu remitteretur. 3:o Viginti operis impressi Exemplaria ultro etiam, et sine sumptu vecturae ad manus haeredum mitterentur, uno ex his Tibi locando. Quae omnia nec onerosa Typographo, nec haeredibus displicitura existimo. Quod reliquum est, Tuam nunc imploro operam, ut et Reip[sius] Literariae utilitati, et piis defuncti Fratris Manibus, et parvulae haeredum ejus Rei familiari consulere non desistas.[3] Est, ut credo hicce publicandi modus longiori praenumerationum modo, ob citius proditurum Opus longe anteferendus, quod in edenda Agrostographia mea expertus sum ipsemet, forte enim, si adimpletum Praenumeratorum numerum, quod initio mihi proposueram, expectare voluissem, opus ipsum, immeritis a Te laudibus cumulatum, cum blattis tineisque adhucdum luctaretur.
Interim et ego protractum nimis meum Tibi excusarem silentium, nisi paratam ultro veniam nossem erga hominem, publicis privatisque negotiis obrutum, et parum firma valetudine gaudentem; cum nemine tamen lubentius, quam Tecum colloqui per Literas, utinam id coram fieri posset, cupio. Multa sunt quae Rem Herbariam condendam speciatim Historiam Stirpium Methodicam compendiosam[3], et hoc ipso minus sumptuosam spectantia animum agitant meum, alias, si lubet Tecum conferenda, eripiunt enim praesentem Epistolam velut invitam, enodandi aliquot casus Medico-Legales nuper mihi propositi. His igitur Vale VIR
Dabam volante calamo a[nno] d[omini] 23. Iul[ii] 1737.
[Address] A Monsieur / Monsieur Charle Linnaeus très célèbre / Docteur en Médecine, et Professeur Royal / à Upsal en Suède. Recommendé à l’Il- / lustre Seigneur Professeur Gronovius / à Leyde en / Hollande
EXPLANATORY NOTES
1. No bibliographical evidence of a Lexicon mineralogicum by J.J. Scheuchzer has been found.The manuscript mentioned in the letter has not come down to us.
2. No bibliographical evidence has been found regarding an edition from the 1730s of J.J. Scheuchzer’s Herbarium diluvianum collectum.
3. Johannes Scheuchzer’s Historia stirpium methodica has not come down to us.