Viro Illustri,
Carolo LINNAEO,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
J[oannes] G[eorgius] Gmelin.
Novis semper me beneficiis adficis, quoties epistolam ad me mittis. Advolavit illa, quam d[ie] 15 Maj[i] exarasti, hesterna die, quam adeo benignam experior, ut nihil ultra exoptare possim.[1] Quasi vero Tu haberes, quod mihi ageres gratias. Satis est, si, Tibi voluntatem meam persuasam esse, benevole agnoscas. Gratiarum actione non opus est erga hominem, qui Te colit & colet ad cineres usque Teque pro dignissimo Praeceptore habet. Quicquid Tibi olim gratum esse agnoscam, id omne a tenuitate mea expectes. Fere in cachinnum solutus sum, cum inter penates Tuos me collocatum esse scribas, dum saepe mecum reputavi a Te me Lemurum Tuorum potius numero adscribi, qui dies noctesque Tua studia interrumpo dilucidationesque a Te extorqueo. Si Tuam olim imaginem vel aeri insculptam comparavero, locum supra Penates dabo. Sarcinas nunc colligo proxime abhinc abiturus. Penatibus itaque novis opus habeo in patria. Illis Te Praesidem constituam. Quando hunc meum abitum perpendo, gravius nihil mihi accidit quam hoc, quod Tua vicinia non amplius frui liceat, de quo igitur paucis agere opus est. Primo per Deum Te oro, ne amicitia Tua me in patria viventem unquam frustreris, sed ea me beare pergas eodem fervore, quo adhuc. Vivam autem Tubingae in Ducatu Würtenbergico, quo vocationem Professoris ordinarii obtinui. Aegritudines subinde contraho atque sentio annos priores nimius incommodorum habuisse. His ferendis patriam aptiorem judicavi. Poterit autem commercium nostrum epistolicum per Hamburgum continuari. Nullus enim dubito, quin ibi sit Residens Suecicus, cui meas litteras tradi curabo & per quem Tu Tuas mittere poteris. Nisi hoc fieri possit, Residens Russicus ibi est Hainson, amicus meus, qui haec pari modo curare poterit. Abhinc bonum plantarum Sibiricarum fasciculum cum Flora Sibirica adhuc transmittam.[2] Florae autem Sibiricae tria mittam exemplaria, unum pro Te, alterum pro maxime reverendo Celsio, cui pro hierobotanico,[3] illustri munere, nihil adhuc habui, quod rependi, tertium pro Baeltero nostro. Dedi etiam jam ante aliquot dies nobilissimo Lagerflychto ollam nyctanthis quadam specie foetam, quam puto differre ab illa, quam duos ante annos ad Te misi, staminibus pistillo duplo longioribus, cum in altera pistillum duplo longius sit staminibus. Plerumque etiam folia latiora sunt, ovata, et petala latiora brevioraque. Ollam D[ominus] Lagerflycht cum prima navi ad Te transmittere promisit. De plantis Tuum pro more expeto consilium. Si forte Berolinum aut Göttingam scribes, poteris eo litteras ad me mittere, donec reditum [a]in patriam[a] Tibi ipse annunciabo. Proficiscar lente & bonam aestatis partem his utrisque in locis commorabor. Maximum beneficium mihi praestares, si siccas quasdam plantas Lapponicas ad me mitteres, inprimis etiam Peloriam Tuam. Rependam hoc plantis Tubingensibus & multis adhuc Sibiricis. Alterum tomum Florae Sibiricae Academiae reliqui, ut imprimi possit. Reliquos elaborabo, quando ad meos rediero, & spero me uno anno plus effecturum, quam si quinque adhuc annos hic morarer. Adeo certe praxi medica hic distractus fui, ut vix tres lineas sine interruptione in chartam conjicere liceat. Deinde prolixum vitae genus & urbs prolixa musas mirum in modum turbant. Ex ipsa etiam mea flora perspicies historiam me potius plantarum Sibiricarum tradere, quod propositum mihi ab initio inde enatum est, ut[b] conscius imbecillitatis meae errorum meorum animadversioni faciliorem praeberem accessum, ne publicum ignorantiae meae poenas lueret. Deinde saepe dolui herbario vivo ad iter usque Sibiricum destitutus, quando plantam forte obvenientem ex descriptionibus Auctorum enodare allaboravi, quod praecipuae interdum & maxime momentosae res silentio premantur & hinc convenientia plantae dubia reddatur. Hunc defectum,[c] ne post nos tyrones patiantur, mea qualicunque ope minuere volui. Si autem perlecto opere sentias nimis me esse verbosum, amice, rogo, moneas & certus sis me Tuis monitis pariturum esse. De Dillenii morte ex novellis publicis jam ante aliquot hebdomadas tristem nuncium habuimus. Tecum illam vehementer doleo. Petropoli amicum habes, qui Te colit, saltim quocum aliquod litterarium commercium habere poteris & qui semina interdum Tecum communicet ex Sibiricae aut Russiae provinciis in posterum afferenda. Ensius est, quem forte Lugduni Batavorum vidisti. Vir bonus est & eximiam herbarum collectionem possidet. Quod ad scientiam ejus botanicam attinet, illa mihi quidem non admodum scientifica esse videtur. Plantam enim solo aspectu nosse amat de charactere non admodum sollicitus; hinc & Bauhinianorum nominum maxime tenax est. Sed haec omnia vestro commercio officere non poterunt. Tibi sufficiet semina & siccas plantas interdum ab illo accipere, cum erudiri opus non habeas, & dulce erit praeceptoris munere, quod magna cum laude in litteris ad me datis gessisti, aliquantum deposito liberius scribere. Mihi hic Ensius amicus est nec hoc qualecunque de illo judicium ex invidia natum suspiceris, qui erga[d] Te[e] simultatem nullam fovere possum. Expecto adhuc semina & plantas siccas a D[omino] Lerchio, qui jam Gilani[4] versatur & semina antehac Astrachania misit. Certo credas Tibi dimidiam in partes cessuram esse hocque eo magis, quo intimiori jam Tibi commercio devinctus sum. Nihil mihi honorificentius contingere poterat quam adscriptio adeo Illustri societati, qualis est Academia scientiarum Stockholmensis, sed et nihil amabilius quam suavi adeo societate Tecum jungi. Tibi haec omnia tribuo, qui forte nimia in me voluntate actus nimis elate & non ex merito de me Illustri Academiae proposuisti. Demereri curabo tantum beneficium tantumque honorem. Scribe, quaeso, qualis apud vos mos vigeat & qualia Academiae sint statuta, ne indignum praeter voluntatem me geram. Siegesbecius dimissionem brevi interposita mora post me accepit non rogatus. Ego jam duos annos continuos solicitavi. Centaurea calycibus subrotundis foliis pinnatifidis h[orti] Cliff[ortiani][5] nusquam in Sibiria nascitur; altera illa foliis integerrimis auriculatis copiosa est. Cirsium inerme, &c., calycum squamis superioribus hirsutissimis in flora mea[f] ipse habeo pro cirsio cynoglossi folio H[orti] Elth[amensis].[6] Cirsium inerme foliis linearibus facile Tecum pro varietate illius habeo, animadversione tamen digna est. Foliis lanceolatis glabris, squamis inferioribus calycum ovatis, haereo adhuc, an sit varietas, sed examini denuo subjiciam in patriam reversus. Boni Henrici folio certe est distincta species. Praeter reliquas differentiarum notas folia multo firmiora & dura fere sunt, cum illius mollia nec vel minimum amara, cum illius amarissima. Cirsium foliis pinnatifidis ...[g] capitulis nitidis in vertices congestis a mere censitum est pro carduo 659 Flor[ae] Suec[icae],[7] quia in paludosis locis nascitur & pappus seminum plumosus est, cum in 658 simplex sive pilosus. Video Te jam crepidi eundem adsignare characterem, quem Vaillantius hieracoidi. Mihi notae discriminis ab hieracio non nimis evidentes sunt & pilosellae fere omnes inter utrumque genus ambigunt. Ideo in flora Sibirica conjunxi utrumque genus. Dissertationes Tuas botanicas aut alias alius Auctoris aut & medicas, quae bonae frugis sunt, quaeso, etiam in posterum mittas. Rependam Germanicis.
Vale, Vir Illustris, Tuoque me favore & amore excidere non patere!
Petropoli d[ie] V Jun[ii] MDCCXLVII.
{div-address}[address] A Monsieur / Monsieur Charles Linnaeus, Professeur en histoire naturelle & / Membre de l’Academie des sciences / à /Upsal.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [added above the line]
b. MS1 ut [added above the line]
c. MS1 defectum
d. MS1 erga
e. MS1 [added in the margin]
f. MS1 [added above the line]
g. MS1 [added above the line; the dots are Gmelin’s own]
EXPLANATORY NOTES
1. Linnaeus’s letter of 15 May 1747 o.s., 26 May n.s., has not come down to us.
2. Gmelin, Flora Sibirica. Volume II “1749” was published early 1752.
3. Celsius the Elder, Hierobotanicon.
4. The province Gilan in northwestern Persia.
5. Linnaeus, Hortus Cliffortianus.
6. Besler, Hortus Eystettensis.
7. Linnaeus, Flora Svecica.