Doctissimo et Experientissimo
Medicinae Doctori
D[omi]no Carolo Linnaeo
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Axel G[ottlieb] Reuterholm
Diu jam, rupes inter et invia, in peregrino solo, consuetudine literisque familliarium [sic] adeo usque carui, ut e societate mortalium exul mihi visus sim. Nil novi in his desertis occurrit, nisi quod disertissimum in omnibus rebus naturae silentium insinuavit, et mirari coegit adspicientem. Inter negotiosa haec otia, quoties Tui meminerim non facile dicere possum, Singula enim animalcula, lapides et plantarum adusque minima, Linnaeum meum loquebantur et memoriam ejus revocabant. Optabam de conditione Tua certior fieri, vota pro incolumitate amici charissimi nuncupabam creberrima. Iam vero circa finem exilii patrium limen brevi revisurus, voluptate illa permulceor, ut te valere, et novis quidem honoribus auctum vigere, audiam.
Credas, amice, vehementer gaudeo; non ac si existimarem Tibi inde aliquid accessisse, omnibus enim qui norunt quanti sis, titulis et testimoniis major visus es. Sed quam maxime laetor, quod eruditionis Tuae laus, jam speciminibus Te dignis, omnibus probata sit, et Tu exterorum etiam adplausu excipiaris.
Ne tamen peregrinae gloriae tantum tribuas oro, ut diu nimis expectationem popularium fallas, et amplexus fugias eorum, qui ut reddat Te propere Deus incolumem patriae optant; Te quem gaudio amicis, admirationi sanis, et saluti aegrotis futurum confidemus.
Tu interea fatis sempere [sic] utere benignis, et amicorum memento; quorum ego integerrimus, opto ut valeas.
P.S. Amicum nostrum Solbergium meo nomine plurimum salvere jubeas.
Dabam in limine Norvagiae, Röraas, ipsis id[i]bus septembr[ibus] A[nn]o MDCCXXXV.