Botanicorum Principi Illustri et Excellentissimo Viro, D[OMINO]
CAROLO LINNAEO,
Medicinae & Botanicae Professori Upsaliensi Celeberrimo,
Johannes Gesnerus
S[alutem] p[lurimam] d[icit].
Non unicum insignis Tuae, Vir Excellentissime, in me benevolentiae
experimentum mihi dedisti, ut ea fretus confidentius ad TE scribam. Quam benevole
enim de me meisque conatibus sentias tum ex communis nostri Amici Cel[leberrimi]
Gronovii tum ex ipsis humanissimis Literis tuis d[ie] 8 aug[usti] 1742 ad me scriptis,
tum ex ore & epistola de re herbaria meritissimi D[omini] Gmelini intellexi. Hoc tuo
favore nihil mihi prius nihil majus est, sed male tuis in me meritis TIBI respondere
videbor, quod nullum meae gratitudinis signum & ne quidem Literas meas acceperis.
Velim vero TIBI persuadeas id non mea culpa accidisse, nec enim dubium est Literas
in itinere periisse; idem fere fatum tuae essent expertae, quas ad me dederas, quod
Basileae inscriptae fuerint, ego Tiguri habitem. Nunc ea opportunitate utor mittendi
epistolam, quam Doctiss[imus] Gmelinus humanissime obtulit, ut ex ea intelligas,
quanti tuum favorem faciam & praeclara tua in rem Medicam & Historiam naturalem
merita suspiciam simulque ut cognoscas qui nostri conatus & labores quos consiliis
Tuis sapientissimis ut regere velis majorem in modum a TE peto. Ab ineunte
adolescentia incredibilem fere in studium Botanicum amorem eumque velut ingenitum
parentes mei in me animadvertentes disciplinae Cel[eberrimi] Jac[obi] Scheuchzeri me
tradiderunt, a cujus ore et monitis pendens plurium annorum spatio aliquam, sed, ut
vere dicam, empiricam plantarum notitiam acquisivi. Postquam nondum 17 annos
natus ter Helveticas remotissimas Alpes conscendissem plantarum gratia. A[nn]o
1726 Basileam & Lugdunum Batavorum proficiscens Immortali Boerhaavio innotui,
cujus paternum in me affectum grata memoria recolere, dum vivam, non desinam.
Patebat ibidem mihi, quae ejus benevolentia fuit; omni tempore aditus ad
instructissimum hortum accademicum ejusque non modo institutione & praeceptis
sed & consiliis saluberrimis frui contigit. Plurimum quoque mihi profuit singularis
favor & amicitia Celeb[errimi] Gronovii, ex cujus liberalitate deinceps ad plurimarum
rarissimarum plantarum, quas ex horto & Thesauris suis mihi suppeditavit, perveni.
Parisiis ex benevolentia Celeb[berrimorum] Jussiorum & Isnardi quam plurima mihi
parata fuerant, sed postquam hiemem in Anatomicis & Chirurgicis laboribus
transigeram ex acuta febri ultra 4 menses decumbens & vix reconvalescens paternus
amor me revocavit in Helvetiam. Basileae tum apud Celeb[errimum] Mathematicum
Jo[hannem] Bernoullium per biennium Mathesi operam navans, in priori anno
studiorum commilitonem habui Celeb[errimum] Hallerum, cujus amicitia Leidae a
Parisiis conjunctissima fruebar. Cepit Clar[issimus] Vir singulari plantarum amore
teneri & a me petiit, ut a[nno] 1728 sibi me comitem in Itinere per ditionem
Basilensem tractum Jurae Montis, Genevam, Salvam montem, Valesiam praeberem.
A[nn]o 1730 reveniens Tigurum Praxin medicam exerui; Mathesin, Physicam,
Medicinam, Anatomen, Botanicam docui gratae florae semper, quae mihi liberae
essent, horas tribuens tumque supellectilem colligens edendae Synopseos stirpium
Helveticarum methodicae; in consortium consiliumque operis accessit Cel[eberrimus]
& amicissimus Hallerus; rariores plantas invicem communicamus & observata de
stirpibus; partimur operas, ut ille Allobrogum, Valeriorum, Bernatum, ego Sastensium,
Uriorum, Rhaetorum, Abbatiscellensium, Teggionum montes inviserem; per annos
1732. 1733. 1734 aestatem in Alpibus transigo. A[nn]o 1734 Cel[eberrimo] Jacobo
Scheuchzero in munere docendi mathematica succedi & frater Johannes, Celebris ille
agrostographus, in Professione physica & Canonici dignitate, qua ne quidem ultra 4
mensem optimo viro J[ohanni] Jacobo Scheuchz[ero] gaudere licebat. Absentis tum &
muneribus politicis fungentis Jo[hannis] Scheuchzeri vicariam operam in docenda
physica suscipio. A[nn]o 1735 Ex hepatis obstructione diu multumque laborans
auxilium quaesivi & b[ono] d[eo] inveni in remotis Thermis Valesiacis; in vicinis
montibus plantas perquisivi et in reditu cum amicissimo Hallero plenius de nostra
plantarum synopsi egi, cujus jam compendia in meorum Discipulorum manibus
versabantur. Sed veteris morbi vestigia nimium sentientem & a vicissitudine
tempestatum plurimum laesum Parentes et amici permoverunt, ut Itineribus Alpinis
valedicerem. Impedierunt dein munera publica, cum unanimi suffragio Magnif[icorum]
Gymnasii Praesidum Cel[eberrimo] Jo[hanni] Scheuchzero die 8 Martii 1738 ex
stomachica febri obeunti in munere docendi Physicam & Canonici dignitate
succederem. Clariss[imus] vero Hallerus meus ad docendam Anatomen & Botanicam
Göttingam vocatus commodam ad elaborandam plantarum historiam nactus
occasionem egregium opus expedivit. Quae meae partes fuerunt indicavit & plura pro
ingenuitate sua mihi tribuere volentem impedii.
Eo tempore egregia tua Scripta in Helvetiam pervenerunt. Vidi, quam pulchre
Botanicam & Historiam naturalem reformarent, quantus nitor, quae accuratio &
perfectio studio accederet, si ex tuis praeceptis traderetur. Optavi, ut ea ratione,
quam in fundamentis Botanicis praecepisti, Plantarum historia elaboraretur. Tentavi
rem in stirpibus mihi notis et ex vivis descriptis, deinde in exsiccatis, quarum ultra 6
000 in Herbario servaveram, dein in iis, quas accuratiores Botanici recentiores
descripserunt, ita qualemcumque copiam nanctus sum, quae ad confirmandum et
augendum opus incitarent. Pergo C[aspari] Bauhini pinacem & J[ohannis] Bauhini
historiam meis collectaneis inserere, dein opus Rajanum, plantas a Tournefortio
recensitas. Sic nactus quidem sum certas a specificis notis definitas plantas plurimas,
sed et incertas & dubias non paucas, quas a certo definitis sollicite distinguo. Harum
tamen subinde quaedam ex diligenti scriptorum evolutione et perquisitione stirpium
vivarum & siccarum illustrantur, omnium tamen maxime ab iis quae in accuratissimis
tuis scriptis lego. Sic nata est qualiscunque stirpium historia, quae generalem continet
introductionem in stirpium cognitionem & judicium de earum viribus; dein
recentionem stirpium specialem secundum classem, genera, sectiones generum,
species, varietates cum subjunctis Synonymis ex C[asparo] Bauhino, J[ohanne]
Bauhino, Rajo, Tournefortio & auctoribus principibus, qui plantam quandam
illustrarunt, ex omnibus tandem qui post reformatam a TE Botanicam scripserunt;
junguntur breves descriptiones, loca natalia, compendium virium medicatarum cum
analysi chemica, usus Oeconomici & Mechanici, Etymologia, varia. Methodum non
aliam seligendam existimavi quam sexualem tuam, qua non plenam veram aut
perspicuam magis aliam inveniam, ut quae ex Naturae legibus differentias secundum
omnes fructificationis partes tam accurate et perspicue contineat; quae quidem cum
simplici staminum fundamento nitatur eo magis evidens simplexque evadit; ob id
ipsum vero cum Natura ubique perfectionem compositam consectetur exceptionibus
quibusdam necessario obnoxia erit, e quibus me ut expediam nemo TE, optime
Linaee, melius me edocebit. Durum mihi Boerhaavianae methodo assueto et qui ipse
alium paravi, in qua Vaillantiana praecepta cum Boerhaavii methodo conjunxi, videtur
gramina, liliacea, Borragineas discerptas videre. Quaererem itaque, utrum liceret
Salvias cum Didynamiis gymnotetraspermis jungere, cum & stamina ipsa sint
bifurcata, utrum glumosos flores in triandriis conjungere, licet anthoxantho duo
tantum sint stamina, Oryzae & Junci bis tria, Zeae, Canici, Holco, Cenchro flores sexu
distincti. Nomina quidem horum generum in singulis tuis Classibus loca sua
servarent, sed per exceptionis legem ad alias classes revocarentur, quod per apta
signa in nullis speciebus in Naturae Systemate a TE factum video. Hoc modo ordo
generum tuorum vix mutaretur; simul autem ad Classes naturales ibi definitas
plurimas, non paucae novae accederent. Icones quod attinet, tales operi destinavi
quales quidem claram attendenti ideam suppeditare & a dubiis liberare possent, nec
tamen pretium operis nimium augerent, ut quibus in libros non magnos sumtus
facere, licet opus parabile foret. Partes vegetationis & fructificationis secundum
enarratas a TE differentias cum adscriptis nominibus repraesento, ut quae foliorum,
florum, radicum &c. differentiae sint, in singulis Tabulis exhibitae, uno oculi intuitu
cognoscantur. Prout peregregium in foliis exemplum a TE in Horto Cliffortiano
propositum video. Pro speciebus dignoscendis differentiae a partibus vegetationis
desumptae ex ipsis illis tabulis generalibus intelligentur. Accedit, quod apud me
serventur formae lignaeae Fuchsiani operis majores plus quam 500; quaedam etiam
novae quae omnes appendicis loco operi adjungam adscriptis Classium, Ordinum,
generis, speciei nominibus. Ita opinor tyrones per vulgatiorum stirpium plenam
cognitionem sensim ad notitiam rariorum minusque obviarum pervenire. Quod
Fructificationis differentias spectat consilium mihi est eas secundum partes a TE in
characteribus generum recensitas ex una vel aliquot speciebus exhibere & in singulis
tabulis quae singulis classibus vel ordinibus respondent repraesentare, ut fideles oculi
sic cognoscant, quae similitudo specierum generum, quae differentiae. Sic spero
imaginationem, sine hoc subsidio vacillantem, tuto adjuvari posse, non quod ego
Tuum & sapiens judicium de Iconibus generum ignorem, sed mihi loqui videris de eo
errore, quo species generis loco repraesentantur, quem evito, si species, ex qua
depromitur icon, designetur. Hac ratione Cel[eberrimus] Scheuchzerus obtinuit, ut
paucarum Tabularum subsidio quam plurimas species illustraret, idemque in rem
paucis tabulis suis praestitit Michelius. Hujusmodi fructificationis partes ex non
paucis speciebus pictor meus ad naturae exemplum delineavit, alias ex siccis, alias ex
varii generis auctoribus. Sunt tamen non paucae, quibus plane destituar & quibus ad
complendas tabulas mihi opus foret. Hujusmodi sunt generum tuorum N. 103. 104.
125. 198. 209. 300. 304. 350. 372. 380. 382. 383. 386. 435. 457. 460. 526. 533.
601. 608. 610. 622. 625. 637. 638. 687. 688. 698. 767. 797. 811. 863. et quaedam
in novis generibus a TE recensitae. Sed vides, optime & Doctissime Vir, cui Oceano me
immerserim & quantum mihi ad emergendum aliorum subsidio in ea tenuitate virium
mearum opus sit. Quis vero TE melius me adjuvabit? A quo prudentiora consilia
exspectabo? Quantum vellem, ut pro eruditione, sapientia & ingenuitate tua ad me
scriberes, quid mutandum, quid adiiciendum, quid demendum, unde incognitorum
mihi & a TE descriptorum generum specimina obtinenda, ut hoc tuo consilio ea res in
publicos usos melius elaboraretur. Sufficiet enim mihi ea sola promere, quae TIBI
probabuntur. Jacent etiam picturae & descriptiones pleraeque in mobilibus schedis,
ut, si in ordine quid mutandum sit, facile id fiat. Ut etiam pictori & mihi plenior
plantarum apparatus ad manus esset Societati nostrae Physicae (quae a biennio sub
meo praesidio hic collecta est) author fui, ut Hortum Botanicum Tiguri instrueret, qui
hoc ipso tempore adaptatur et plantis secundum ordinem generum tuorum instruitur.
Hae partim ex vicinia nostra partim ex Alpibus lecta sunt, semina vero liberaliter
Cel[eberrimi] Gronovius, Hallerus, Gmelinus, Staehelinus, Gagnebin & D[ominus]
Ganque, Curator Horti Carlsruhani, suppeditant. Si Deus vires et sanitatem conservat,
proximo anno Alpes ipse adibo, ut quam plurimae in hortum transferantur Alpinae
stirpes. De meis laboribus in aliis partibus historiae naturalis & de novis litterariis
aliquid addere vetat prolixior epistola, quam ad TE occupatissimum & in publica
commoda meritissimum virum scripsi. Sed qui a TE consilia petit, quando finem
scribendi inveniet? Id unum praetermittere pietas vetat. Ex litteris Cel[eberrimi]
Halleri, ex Diario Literario Critico (Bibliotheque raisonée), ex Diario Berolinensi
intelligo Illustrissimam vestram Academiam Holmiensem summam hanc honorem
mihi destinasse, quo Illustrissimis et Eruditissimis suis Sociis adscriberer. Quid in hac
re actum sit et qua ratione gratitudinis meae significationem Illustrissimae Academiae
testari possim, quaeso, Celeberrime Vir, me edoceas. Id saltem officium, ut
quocumque officiorum genere meam venerationem & pietatem Illustrissimae Societati
probare possum, nihil in me desiderari patiar. Id quoque agnosco TIBI uni,
Amplissime Vir, tuaeque commendationi tribuendum esse quicquid in hac re actum
sit. Accessit hac ratione ad Tua in me merita non exiguus cumulus; ego nil magis
opto quam ut tenui nostra opella efficere possim, ut intelligas, quanti tuam Editionem
& Sapientiam tuumque favorem faciam & suspiciam et TE in gratum hominem
beneficia tua collocasse.
DEUS TE conservet quam diutissime sanum & ab omni parte beatum!
Vale & favere perge!
Scripsi raptim Tiguri d[ie] 30 Oct[obris] 1748.