Celeberrimo doctissimoque Viro,
D[omino] D[octori] Carolo
Linnaeo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Bernardus de Jussieu.
Te suadente et cupiente, suscepit iter, aleae plenum, tuus non meus ex flora
filius D[ominus] Missa. Etenim ab hac die, qua rem herbariam discere coepit summo te
prosecutus est studio, et a te edoceri exoptavit. Ipsi gratulor, quod feliciter scopum
attigerit tamdiu desideratum, gratesque simul refero quam maximas ob collata officia,
licet a me non expostulata.
In Africam proficiscitur juvenis Botanophilus, caeteris historiae naturalis partibus
optime imbutus et informatus. Ab illo segetem amplissimam observationibus bene
locupletatam expectamus, et sperare fas est; plantas et animalia juxta methodum
tuam definire sibi proposuit. Specimina sicca matura semina mittet, sicut et insecta,
quibus cognoscendis utilem mecum hac aestate et autumno praeterita navavit
operam, tuae faunae vestigia insistens, in qua tamen non pauca emendanda,
immutanda aut firmiori talo statuenda videntur. Cum quid ab his calidissimis oris
novum appulerit, tu profecto primus eris particeps, et offerre mihi jucundissimum.
Semina quae nunc mitto recentissima sunt; alia, ubi primum significaveris, lubenter
colligam statimque deferenda curabo. Mutuum vigere commercium jam sinet pax
alma. Floram Zeylanicam, hortum Upsaliensem, materiam medicam, systema recusum
et caetera a te edita nondum videre contigit; afferet, ut scribis, D[ominus] Missa, at
quam sero venient. Tu meae expectationi molestissimum fraenum injicere voluisti,
fortasse ut tuae citius responderem votaque solverem. Culpam, fateor, me invito,
elapsam; itaque digneris me antiquae redintegrari amicitiae.
Sed quid moror? Ecce nova panduntur orbi litterato miracula. Jam saeculo labente
ultimo, innumera corpuscula in semine masculino observaverat, vitali motu donata,
natantia, et in quolibet diversi marium generis liquore analogo anxie quaesierat, imo
invenerat, sedulus et sincerus arcanorum Naturae investigator Leeuvehoekius, optimis
adjuvatus microscopiis. Eadem corpora, animalculorum spermaticorum nomine
insignita, ejusdem molis et figurae, prorsus similia, pari motu agitata, progredientia
veluti per aequora pisces, in spermata faemineo, lentis vitreae ope observavit
demonstravitque D[omius] D[octor] Buffon, Regiae Academiae socius, horti
praefectus, physicis disquisitionibus clarus, historiae naturalis studio et operibus
praeclarior. Hoc patefacto in viviparis animalibus, oculos convertit ad ovipara,
volucrum genus omne majora, unde e tenebris suscitavit prodigia, dicam mysteria,
captum humanum superantia; quae quidem labore summo prosequitur, de iis alias
locuturus. Spermatis faeminei latex visui non semper se prodit; sunt certa tempora,
sua cuique animali lex data est, nec continuo marem appetit faemina; itaque
investigandus venit ille liquor, dum oestro venereo percita, turbata, ludibunda, denique
lasciviens currit undique faeminea gens; ludit, ejulat, anxia dolet, vulvam referat rore
perpetuo madefactam, conspurcatam, succubat impatiens; tunc ovaria seu testiculi
subcrescentibus tuberculis immutantur quasi totidem mammillis succo plenis, apice
fissis et hiantibus, e quibus postea pedetentim ejicitur semen requisitum manatque ad
tubas uterinas. Res profecto stupendae et quae propagatam, ab animalculis
spermatids deductam, de generatione hypothesin penitus evertunt, necnon hominis
primordia uti caeterorum animantium originem abstrusiori involvunt caligine.
Salutem plurimam accipias a clarissimo fratre, fidelissimo D[omino] Laserre et
honesta virgine D[omina] Basseporte, quae alteram a te appellari uxorem summopere
gloriatur. Valeas, totaque tua progenies bene valeat! Amare me pergas semper, qui tibi
devoto pectore nexus vivere laetor!
Parisiis die 30 januarii, anni 1749.
Musci Norvegici egregium specimen, Ceratoidis semina, tuae erga me
benevolentiae munera, grata mente recordor.