Artificio [sic] Optimo,
G[eorgio] D[ionysio] Ehret,
s[alutem] C[arolus] Linnaeus.
Literae tuae una cum transmissa tabula, artis sanae magisterium, ad me justo tempore accessere;[1] reddo quas Tibi potero grates pro dono, quodque me in Tua benigna mente semper servas. Tabulam debui dare D[omino] Cliffortio, qui summa admiratione in plantam speciosam, inque hoc tuum magisterium rapiebatur.
Mea non modo genera,[2] sed et reliqua opuscula lubens Tibi offero, quotquot potero omnia, modo curam gerere posses, ut aliquis ea a me exciperet, non enim dicere queo quam difficile mihi est hinc aliquid transmittere. Dedi ante quadrantem anni D[omino] Gronovio Corollarium meum & Methodum Sexualem,[3] ut ea transmitteret D[omino] D[octori] Martino & D[ominis] Millero & Dillenio; quod Dillenius ea non acceperit nuper novi, utinam per te scirem utrum vestri ea exceperint nec ne? Est enim mihi valde a[nceps][a] periculum ei quid tradere ut transmittat, nec possum per alium.
Edo hic Artedi opera Ichthyologica,[4] certe opera sine pari, quae mortuo authore amico, in me suscepi.
Edo et hoc tempore Methodos omnium Botanicorum[5] ad unam relatas, quae omnes absolutae erint ad mensem Martii, quibus peractis ego abibo in Gallias, ut videam ibi Herbaria magn[orum][a] Botanicorum et dein redire in patriam; transmittam methodos per Gronovium ad D[ominum] Martynum, D[ominum] Millerum & Te; si non accipiatis, ille, non ego, in culpa ero.
Hortus Cliffortianus[6] jam absolutus est ut modo aliquot tabulae restent; in eo gratum animum reddidi Clariss[imo] D[omino] Millero ob tot communi[ca]tas[a] novas & curiosas plantas; ipsi plurimam salutem impertias ab eo, qui Ejus vivit.
Devota mea officia Cl[arissimo] Prof[essori] Martyno dicere ne intermittas ter oro.
Hortulanus D[omini] Cliffortii,[7] Tuus amicus, ut spero erit propediem Hortulanus in Horto medico Amstelaedamensi, ubi qui antea fuit mortuus est.
Hortum Cliffortianum & Viridarium[8] transmittat ipse D[ominus]Cliffortius.
Vale et me, quo soles animo, ama qui sum
tuus
C[arolus] Linnaeus