Viro Celeberrimo,
D[omi]n[o] D[octori] Carolo Linnaeo,
Med[icinae] Prof[essori] Publi[co] Upsaliensi,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
D[ominus] Ludwig.
Circa finem Januarii literas ad Te dedi et praeter varia, quae post repetitas meditationes de terris tecum egi, a[a] cuncta momenta literarum tuarum ultimarum respondi, nec non varia botanica inserui. Nunc vero cum literas ad D[omi]n[um] D[octorem] Beck dederis,[1] miror, quod nec verbulo mentionem injeceris eorum, quae in penultimis (nam ultimas forsitan nondum acceperis) litteris una cum dubiis[2] Kleinii ad Te scripsi, sed charta nuda meo saltim nomine insignita literas D[omi]n[i] D[octoris] Beckii mihi commendaveris. Misi literas amici modo nominati ad Gleditschium, amicum Berolinensem, et certo persuasus sum, quod illi tradantur. Doleo interim, quod commercium literarium inter nos non tanto fervore agitari possit, ut ego quidem desidero. Nam cum Tu nec Terras vel Gedanum vel Hamburgum mittere possis, ego quidem dubius sum, an et ea, quae Tibi mittere possum, ad Te perveniat. Interim persuasus sis, quod ad commercium literarium nemo majori fervore feratur quam ego et certe cognovi quantum adjutus fuerim a variis amicis in collectione terrarum hactenus suscepta.
Vale interim et,
si Tibi in quadam re inservire possum,
vias ostende et promptissimus ero!
Dabam Lipsiae d[ie] 10 Martii 1745 st[yli] n[ovi].
{div-address}[address] Viro Excellentissimo / Dn. D. Carolo Linnaeo / Professori Upsaliensi Celeberrimo / Upsaliam.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [read] ad
EXPLANATORY NOTES
1. Abraham Bäck travelled abroad 1741-1745.
2. Klein, Summa dubiorum circa classes quadrupedum et amphibiorum.