Viro Doctissimo Praestantissimoque,
CAROLO LINNAEO,
Professori longe Celeberrimo,
S[alutem] Pl[urimam] D[icit]
Carolus Allionius.
Diu satis, et heu quidem nimis vexatus chronica oculorum defluxione, et studia mea intermittere, et diuturnum cum Amicis silentium sustinere invitus omnino debui. Pristina valetudine nunc obtenta debita erga te officia mea praestare literisque tuis charissimis respondere nunc laetus suscipio.
Plurimas tibi primum grates reddo, quod volueris mihi nonnullarum stirpium vera nomina indicare, et deinde quod mei, et operum meorum in tuis operibus memoriam facere volueris. Mea flora Pedemontana, licet tabulae paratae jam sint, nondum tamen lucem videbit, clinicis curis, lectionibus publicis et adversa valetudine impeditus postremam huic operi manum adhuc admovere non potui. Confido tamen eam hoc anno sub praelo esse sudaturam et vehementer opto jam publicam factam esse novam tui operis specierum plantarum editionem. Plusculas hoc anno detexi rariores stirpes nimirum Vallisneriam, Isnardiam, Pixidariam Lindernii, Thlaspidium raphani folio, Centaurium illud majus Tournefortii sub nomine Arction in historia Lugdunensi depictum, Bupleurum novum Gerardi, et alias non paucas. Pro certo habeas me tibi eas omnes reservaturum et missurum, quas tibi nondum visas ex tuis operibus colligere potero. Hac aestate plurimum laboris contuli digerendo in ordinem horto Taurinensi, et locupletando, qui mille circiter stirpibus auctus jam est. Omnes areolae et singulae stirpes suis numeris signantur, ita ut edito denique catalogo commodissime discipuli sine etiam praeceptore stirpes cognoscere possint.
Dignus et eximius tuus discipulus Claudius Alströmer aliquot hebdomadas Taurini commoratus est, mihique valde gratulor plurimam cum illo amicitiam iniisse. Commisi optimi hujus viri curae fasciculum rariorum stirpium et semina nonnulla ad te mittenda. Schedulam mihi reliquit continentem semina a te desiderata. Dabo operam, ut omnia obtineas. Nonnulla his literis includo, alia sequenti hebdomada mittam. Aegre admodum fero, quod hoc anno, licet omni adhibita cura, semina moluccae frutescentis obtinere non licuerit.
Gratulor plurimum de Tui egregii Filii primitiis. Tanto sub Praeceptore, et Tanti Viri filius nequit non eximia cum tempore praestare, et Patris celebritate dignus fieri. Ut meo nomine plurimam ipsi salutem dicas rogo.
Tuae generositati hortus regius meae curae commissus plurimum se tibi commendat, et ipse rogo, ut seminibus rarioribus, quae tibi ad manus erunt, in literis missis augere velis. Notulam addidi illorum quae minime germinarunt. Addo quoque indicem illarum stirpium Suecicarum, quae adhuc in meo horto sicco desiderantur. Nolo quidem omnino te a gravioribus et utilissimis studiis removere, quamobrem te rogo, ut per aliquem ex tuis discipulis velis dictarum stirpium sicca exemplaria mihi curare. Ego respondeam Alpinarum et Helveticarum speciminibus.
Vale in totius Naturalis historiae incrementum, Vir Sapientissime, mihique porro favere pergas!
Dabam Aug[ust]ae Taurinorum die 14a januarii 1763.
P. S. De D[omin]o Donati nullus nuncius ad nos pervenit, ex quo (Bagdad) discessit. Quae misit ex Aegypto non magni momenti sunt; sistunt praesertim lacertarum nonnullas species; stirpes nullas misit.
[Address]
A La Royale Societé
des Sciences d’Upsal
a Upsal en
Suede