Viro clarissimo atque celeberrimo
CAROLO LINNAEO
S[alutem] pl[urimam]
Joannes Amman
Ante plures jam menses literas ad Te, Vir celeberrime, exaravi Holmiam directas, quas an acceperis silentium Tuum dubium movere videtur. Quare obnixe Te rogo, ut me certiorem facias, num illae in Tuas manus pervenerint, nec ne? Misissem lubentissime tractatum de Stirp[ium] rarior[um] [in imperio] Ruthen[o][...][1] anno jam praeterito, nisi occasio tuta, certa & commoda defuisset. Idem accidit hoc vere & fere elapsa jam aestate. Cujus rei causae Tibi aeque notae esse debent, quam mihi. Mittam autem certissime hoc autumno vel proxima hyeme cum primitiis Petropolitanae florae[2], exemplari unico, quod possideo. Spero Te accepisse Botanosophiae verioris Sciagraphiam[3] per Tabellarios publicos ad Te missam, dum adhuc in Belgio moratus es. Floruit hac aestate in horto Academico Lapathum orientale frutex etc. Elegans haec planta proprie ad Atraphaxin non pertinet; stamina enim obtinet octo, stigmata tria. Iconem & descriptionem hujus plantae Academiae exhibui Commentariis ejus inserendas [a][4]. Floruerunt itidem duae Persicariae species ex seminibus Sibiricis enatae. Ambae staminibus gaudent octo; earum vero pistilla in stigmata tria terminantur. Ambarum flores odorati sunt. Altera flores habet in racemos congestos, altera è foliorum alis ut plurimum egredientes. Succrevit etiam planta verticellata rarissima, quae floribus praedita est labiatis; labium superius bifidum est, inferius trifidum; segmentis fere aequalibus; stamina sunt duo tantum; semina quatuor nuda; calyx in quinque segmenta aequalia & valde acuta patulaque profunde dissectus est. Flores minime spicatì sunt, sed pediculis ramosis innascuntur ex foliorum sinubus egredientibus[b]. Folia praeterea obtinet trifida fere adinstar Moldavicae Americanae trifoliae odore gravì Inst[itutiones] r[ei] h[erbariae][5]. Nonne haec planta novum genus constituit? Ego saltem nescio ad quodnam cognitum genus referri debeat. Tres diversas corispermi Iuss[ieu] species hac aestate examinavi; petala autem nulla observare potui armatis etiam oculis. Alia mihi est planta singularis admodum & ad hanc in diem, ut puto, plane incognita. Duplicibus haec floribus praedita est, masculinis scilicet & faemininis. Masculini in ramorum summitatibus nascuntur, ex meris staminibus sterilibus in glomos [densis] simos[c] compactis constantes & in spicas longas, reflexas positi; faeminini in alis foliorum delitescunt, quos ob parvitatem nondum exacte observare potui; semina continentur in capitulis squamosis & foliosis, solitaria, compressa, oblonga, quae nondum ad maturitatem pervenerunt. Si respondes, quaeso literas Academiae inscribas & paullo infra notes ad me exaratam esse epistolam.
Vale & me ama.
Scribebam Petropoli d[ie] 7. Septembr[is] 1740.
[Address]
à Monsieur
Monsieur Linnaeus, Docteur
en Medecine trés celebre &.
Professeur en Botanique
a
Stockholm
TEXTUAL NOTES
a. MS1 inserendas
b. Amethystina Amm: Lycopi species [added by Linnaeus under the line]
c. MS1 [manuscript damaged by the seal; inserted readings have been taken from ED2]
EXPLANATORY NOTES
1. Amman, Stirpium rariorum in imperio Rutheno sponte provenientium icones et descriptiones collectae (1739).
2. Siegesbeck, Primitiae florae Petropolitanae (1736).
3. Siegesbeck, Botanosophiae verioris brevis sciagraphia (1737).
4. Amman, “De lapatho orientali”.
5. Tournefort, Institutiones rei herbariae (1700).