Viro generosissimo,
D[omi]n[o] C[arolo] a Linné,
Archiatro regio, Equiti aurato
atque Prof[essori], celeberrimo,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.
Data hac occasione aliquot plantarum species ad celeberrimum
praeceptorem mittere haud dubitavi. Sunt omnes exoticae et mihi ignotae. Attamen
non omnes novas aut non descriptas credidi, quum in plantis examinandis nunc minus
versatus sum. Suscepit olim hanc partem Zoega meus, at ille nunc Cameralista factus.
Botanicam reliquit et ipse et hanc aggredi cogor. Herbarium adest sat amplum
imprimis plantis Cap[itis] Bon[ae] Sp[ei] in Belgio collectis refertum, at in
denominatione dubia mihi oriuntur plurima, quae solvere haud valeo. Auxilium ideo
Praeceptoris benignissimi mihi exspecto, ut nota nominentur et nova determinentur,
quum ignoto nomine nulla descriptio.
Mitto ideo hic 32 species, quarum 29 priores e Tranquebar Indiae Orientalis,
reliquae partim Africanae partim Americanae. Quasdam de his nondum descriptas
credo, at de omnibus sententiam TUAM humillime expeto. Omnes numero signatae
sunt, ut eo facilius assignentur.
Proximo vere, Deo volente, plura sequantur, quum hyemem hanc herbario
consecrabo. Benevolentia TUA erga me summa et desiderium ad amplificandam
amoenissimam scientiam persuadent, ne libertatem hanc in malam partem accipias.
Dom[inus] de Bertouch Legationis Secretarius haec specimina TIBI tradere promisit.
Cognoscet ille merita laboresque principis historiae naturalis et ideo Upsaliam petet, ut
Virum celeberrimum frequentare possit, nec dubito, et eum, quae TUA est humanitas,
benigne excipias.
Vale, Vir illustrissime, mihique favere perge!
Dab[am] Hafniae die XXII Octobr[is] 1772.
{div-address}Viro celeberrimo
D[omi]n[o] Car[olo] a Linné,
Archiatro regio, Equiti de stella polari nobilissimo,
Professori celeberrimo
Upsaliae