Equiti Illustrissimo,
D[omi]no Archiatro a Linné,
Patrono ac Praeceptori suo ad cineres colendo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit] ac de incepto novo anno sincerrimis gratulatur votis
J[ohannes] Zoëga.
Quod ad litteras binas humanissimas justo serius respondeam, excuses
millies rogo. Quod praecipuum posterioris erat Epistolae, in caussa fuit retardatae
responsionis. Et Koenigius, et cui litteras cum plantis ad TE dederat Dux navis ex
Indiis redeuntis crediderunt Koenigio haud licere, ut plantas s[ive] naturalia
quaecunque aliis quam iis, a quibus missus est, daret; hinc post diuturnam
inquisitionem demum tantum expertus sum, litteras Koenigii una cum plantis traditas
esse Commissario, uti dicitur, vestro in urbe Helsignoer, qui Båhnsen dicitur, huncque
litteras per tabellarium publicum, plantarum fasciculum vero per mare ad TE misisse;
hinc nullus dubito, quin posteriorem mox accepturus sis. Ceterum Plantas Koenigii
aliis negotiis occupatus nondum examinare potui, quasque vidi, his nulla adscripta
erant nomina.
Diligentissimus certe est Königius, at sorte sua non erat contentus, dum primum in
Indiam venerat. Iam vero cura Cl[arissimi] Oederi factum est, ut Historicus naturalis
regius declaratus sit, et praeter salarium, quo tanquam medicus missionis fruitur,
quotannis 180 rd. a rege ipsi concessa sint. Nec satis TIBI laudare possum
sinceritatem integritatemque O[e]deri nostri; hinc et laetor, quod amicitia eum
amplecti velis, et polliceor TE si alium hunc certe ea dignum reperturum esse. Salutare
TE iussit, et gratias summas mittit, quod Botanicorum Honores et ipsi tribuere velis.
Quam vero plantam eius nomine appellare TIBI placuerit, perinde sibi esse dicit,
ceterum certus eam fore distincti generis.
Sibthorphiae nostrae specimen certe non habeo, sed mittam semina et,
quamprimum iterum floruerit, completum mittam specimen. Silphii, quod olim
Buphthalmum, folia alterna sunt. Plantas Forskåhlii Descriptionesque pulcras et
accuratas paulisper perlustravi; quando vero manuscripta eius in lucem prodibunt,
haud dicere valeo. Salutat Fabricius, qui una cum Brünnichio rediit. Vale et favere
perge!
Dabam Hafniae d[ie] VIII Jan[uarii] 1770.
{div-address}
[address]
à Monsieur
Monsieur de Linné
Chevallier, Archiatre, Docteur
et Professeur en Medecine et
Histoire naturelle
à Upsala