Viro Generosissimo,
Equiti illustrissimo a Linné,
Fautori suo numquam satis colendo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
J[ohannes] Zoëga.
Quotidie iam per plures hebdomades litteras a filio Tuo clarissimo
exspectavi. Praeterea ocupatus fui colligendis conchiliis quibusdam mihi quoad
determinationem dubiis, quarum descriptiones qualescunque hisce mitto. Haec et
plures fuere caussae, cur serius quam debuissem ad ultimas TUAS respondeam; cui,
quaeso, ignoscas. Conchylia heic descripta iam in itinere sunt. Mitto praeterea litteras
a D[omi]no Fabricio mihi missas, et alias a Koenigio datas cum subiunctis
descriptionibus rerum quarundam naturalium Islandicarum. Ipsa specimina
continentur in eadem scatula, quae cum meis iam in itinere est. Hisce praeterea
adiuncta est pars altera fundamentorum Botanicorum Cl[arissimi] Pr[ofessoris] Oederi.
Hic iam Florae causa in comitatu Oldenburgensi et Delmenhorstensi circumfertur.
Hinc in eius absentia non modo horti inspectionem habeo, sed et publicas
praelectiones et herbationes hebdomade praeterita incepi.
Quod ad Centauream, quam Zoëgae dicere benigne voluisti, minime recordor, nec
scio, an folia sint radicalia. Plantam enim vivam non vidi. Scripsi vero olim me credere
et quidem cum aliqua certitudine, quod folia radicalia sint lyrata, quia tunc temporis,
quo heic in horto floruit, pro Centaurea pectinata sit, cui in sp[eciebus] Pl[antarum]
folia lyrata attribuisti. Conyzam anthelminticam in Climate calidissimo habuimus.
Hanc ego quidem numquam ad Conyzae genus retulissem; Flosculi mihi capitatorum
flosculis simillimi videntur. De Collectaneis Forskåhlianis omnes iam silent, nec
verbum de iis audio, nec scio ubi sint aut quomodo.
Brunnichius nondum factus est Professor, sed iam peregrinatur, et redux fiet
Professor Oeconomiae in Academia, non vero regius, uti olim Pr[ofessor] Holm.
Plura scribere vetat temporis angustia.
Valeas optime et solito me amplectaris favore submisse rogo!
Salutes meis verbis uxorem honoratissimam familiamque reliquam nobilissimam!
Dabam Hafniae d[ie] XIV Junii 1766.