Vir generosissime,
Fautor ad cineres colende,
Longum et certe nimis longum est, ex quo de TE TUISque aliquid audire
contigit. Spero tamen, TE cum familia nobilissima per longum hoc tempus bene
valuisse, et adhuc valere; opto saltem pectore sincerrimo, ut diutissime valeas, et
accrescente senectute, fortunae, felicitatis et voluptatis cumulum, quippe mercedem
ingenio et labore summo per tot annos promeritam, quotidie adauctum percipias.
Quaeris forte, Fautor generose (et certe est, quod quaeras), cur per tantum
temporis ne unicam quidem lineam ad TE transmiserim; at fateri cogor me vix habere,
quod respondeam. Non occupationes fuerunt, quae me a scribendo abstinuere,
quamvis nec otiosus fuerim. Nec certe negligentia aut optimi Praeceptoris oblivio,
quum neminem sciam, cui plus debeam, quam TIBI, et beneficia TUA innumera, mihi
semper sint in recenti memoria. Quamvis enim absentem esse oportet, semper tamen
et per integros dies TEcum versor, evolvendo scripta TUA, quae fieri non potest, quin
quotidie in memoriam revocent beneficia innumera, quae inter maximi hoc puto,
quod hos naturae libros legere me docuisti. Fuit vero in caussa, ut vera fatear, novum,
quod TUI interesse posset narrandi voluntas, cuius, quod doleo, heic nondum aliquid
accidisse memini, ex quo ultimum scripserim. Unicum, quod me ipsum attinet,
quodque TIBI pro summo in me favore ingratum haud fore auspicor, hoc est, quod
iam optatissima mihi data sit occasio plura in scientia Botanica, quam reliquis longe
antepono, proficiendi, et simil horticulturam addiscendi. Ammanuensis enim Oederi
factus vices ejus, dum ob Florae Danicae collectionem absens esse cogitur, agere et
horti curam habere mihi imcumbit, nec non praesenti opem necessariam praestare.
Augeri quotidie in horto nostro plantarum numerum laetor, nec certe omnes
vulgatissimae aestimandae. Accepimus et quotidie accipimus plantas et semina ex
Hollandia, Anglia, Gallia, Hispania, Italia et Germania, et remittimus, quaecunque
nobis in superfluo sunt. Optarem, si fieri posset, et TEcum aut cum Filio nobilissimo
tale inire commercium; nec dubito, quin hoc benigne permittas, quum alia innumera
beneficia, et multa certe maiora in me contuleris. Introductionis Oederianae in rem
herbariam pars altera nondum prodiit; et vix ante Pascha prodibit, quando et Florae
Danicae quintus fasciculus, primum tomum terminaturus, edendus est. Circa id
tempus etiam habebimus alterum fasciculum Operis Regenfusiani.
Sed quando Systematis Naturae novam editionem videre dabitur? Ambabus
manibus eam exspectamus. Quaerunt a me quotidie Historiae naturalis amatores et
collectores, quorum numerus heic certe magnus est, quando opus hoc incomparabile,
quo diu carere non possumus, exspectare licet. Lignum Quassiae ex Hollandia heic
accepimus, sed vix credo, quod sit verum. Ni fallor, Quassia, quam mihi benigne
monstrasti, Radix fuit; nostra vero Radicis cortex esse videtur, et plus Aromatis
continere quam verum Lignum Quassiae. Mitto igitur eius frustulum, ut videas, num
sapore conveniat. Ac si adhuc veri Ligni Quassiae frustulum TIBI supersit, pergratum
mihi feceris, si modo grana aliquot mittere velles, ut medicis nostris eam monstrare
possem. Centaureae novae, quam ultimum misi, semina aliquot mitto. Sunt quidem
perpauca, sed non mihi sunt plura. Dubium vero adhuc est, quin germinaturi sunt;
legi enim ea ex planta ante duos annos lecta. Interim tentasse non nocebit. Nonne
haec Centaurea Catananche dicenda, si flosculi omnes sint fertiles? Ex Arabia nil novi
habemus. Mathematicus adhuc ibi circumvagatur, sed dubito, quin Naturalia
collecturus sit.
De commilitonibus meis vix dubito, quin litteras acceperis. Pauca haec de iis, si
modo nova TIBI sint, narrabo. Meyerus iam puellam amplexus est, et simul
collectionem naturalium pulcram et Bibliothecam instructam obtinuit. Occupatus iam
est naturalibus suis secundum Systema naturae determinandis et disponendis.
Fabricius Lipsiae omne tempus historiae naturali et huic superstructae Oeconomiae
ductu Schreberi dicat. Kuhn per hyemem Edinburgi commorabitur, et aestate post
assumtum Doctoris gradum Parisias ibit. Historiae naturali se plurimum temporis dare
mihi persuadet. Ego heic Botanicae praesertim studeo, nec reliquas divinae scientiae
partes negligo; quod reliquum temporis medicinae dico, fatum mihi destinatum
exspectans. Tempestas semper pluviosa Herborisationes meas impedivit; hinc nimis
parvum incrementum accepit Cryptogamia mea.
Uxori nobilissimae et reliquae familiae honoratissimae meis verbis salutes etiam
atque etiam rogo. Valeas cum tota familia diu sanus et incolumis in Historiae naturalis
summum incrementum meamque voluptatem, quippe beneficiorum numquam
immemor, dum vivo, futurus sum
{div-signature}Nominis TUI venerandi
cultor devotissimus, obstrictissimus J[ohannes] Zoëga.
Hafniae d[ie] 27 Octobr[is] 1765.