Viro Perillustri et Generoso Equiti,
D[omi]no Carolo von Linné,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Mart[inus] Thrane Brünnichius.
Literas Tuas favoris maximi insigne documentum rite accepi, pro quibus et
omni Tanti Maecenatis favore atque honore devotissimas, quas possum, exsolvo
gratias. Semper enitar, ut mea exigua conamina nec prorsus indigna, quae Tuis
subjicientur oculis, judicentur. Hactenus in historia naturali citra ullum praemium
occupatus fui discipulus tanti magistri. Praemium jam, Te nempe Fautorem, retuli.
Faustum atque felicem annum jam inchoatum et omnes secuturos reddat Tibi Deus
T[er] O[ptimus] M[aximus]. Augeat ille dies Tuos, qui semper ejus magis magisque
manifestam reddidisti et amplius reddes gloriam! Sic perficitur ista scientia, quae
tantis, Te Autore, incrementis flore jam gaudet aetatis. Mihi autem, ut in posterum
faveas, obnixe rogo.
Literas D[omi]no Spenglero datas tradidi, ejus quoque felicia anni ineuntis vota Tibi
refero, grates simulque maximas, pro omni, quo eum condecorasti, honore.
Curculionem anchorago nunquam vidi; meos itaque huc retulissem, si femora illis
fuissent dentata. Clavata quidem sunt in his ut in reliquis hujus generis plurimis
speciebus. Nullum autem ne minimum quidem dentis in ullo femorum observatur
vestigium. Quod certissimum esse convincere potest nuperrime reiterata inspectio
speciminum. Color quoque differt nec flavedinis quid in meis observatur. Invicem
sunt simillima fig. 5 et 6 nec nisi rostri longitudine ejusque et elytrorum apicibus
differunt; ideoque forsan sexus tantum sunt varietates.
Bullae istius a D[omi]no Spenglero missae plura restant exemplaria huic simillima;
ideoque nova me judice debet esse species. Nunquam antea bullam hanc ut et
cardium Spenglerianum in museis observavi; hoc autem anno plura cum navibus e
China redeuntibus adducta sunt specimina.
Gratulor Tibi, Vir Generose, de collectionibus istis plantarum, quibus nuperrime
ditatus es; vitam viresque Tibi conciliat Deus, ut brevi scientiam eis vicissim ditare
queas. Digniori aestumatori haud unquam offerri possent rerum naturalium gazae.
Fata Manuscriptorum et divitiarum, si ita jamjam vocari liceat, quas b[eati] Forskål
vita redemit, adhuc manent incerta. Adducta sunt ante aliquot annos collectanea
hujus e mari mediterraneo et confinibus terris, imo nonnulla ex ipso Aegypto. Laetam
hanc vidi messem, insigne testimonium diligentissimi viri, cistulas nempe insectis
repletas, avium nonnullarum exuvias farcitas, cados pisces, amphibia, conchas etc. in
spiritu continentes, sed, proh dolor, fugitivis, ut ajunt, oculis, ita ut nulla sub examen
a me revocari possent. Tradita jam sunt D[omi]no Ascanio una cum paucis aliis de
Arabia missis. Nescio, sed optandum foret, ut ne harum rerum inprimis piscium
magna pars putredine et injuria temporis esset corrupta, et sic inanes evaderent
labores. Reliqua, quae supersunt, collecta, una cum diariis adhuc restant cum
D[omi]no Nieburg in portu Indiae Bombay, unde literas hujus viri ultimas de morte
Krameri habuimus. Semel quoque a piratis spoliatae sunt cistulae de Societate
transmissae. Alia, quae ad historiam naturalem non pertinent, transgredior. Inter
Arabicas conchas maxime notari meretur cardium, quod mihi longo abhinc tempore
monstrabat D[omi]nus Spengler. Nemini scriptorum, quantum scio, est notum,
ideoque descriptionem, qualem suppeditat memoria, dabo: C[ardium] testa cordata,
angulata (alba) valvulis angulatis longitudinaliter abrupte sulcatis laevibus, plica ad
nates conchaeformi testam connectente. Nates an distantes an approximati non
recordor. Ceterum magnitudine et statura accedit cardio medio. Plica non est
monstrosa, quod symmetria et dentium insertio docet. Figuram ejus videbis in
Regenf. test. 2., cujus tab[ulae] aeneae omnes nondum incissae.
Formicam omnivoram solem quasi obnubilare ipse observavi in turre astronomico,
ubi ingentem vidi catervam.
En, Vir Generose, nova mea conamina circa minutissima quaedam testacea etc.
Plura hac occasione Tibi offerre me vetat iter consulis jam festinantis. Alia huc adiit
laeta insectorum collectio Americana in museum nobilis cujusdam mercatoris
Hafniensis; forte eam intra paucos dies videre mihi contigerit. Nova quae sint, natura
vel figura et descriptione, si possible est, Tibi communicabo. Plura de meis brevi
dabo. Quae ad manus sunt mitto. Ejusmodi sunt seqq.
a. Scarabaeus viridis a Roesel (ni fallor) delineatus in Syst[emate] nat[urae] non
obvius. Jaspideum ob colorem opacum nuncuparem. E collectione Holland[iae]
ideoque ignotae mihi est patriae.
b. Scarabaeus, quem hispidum voco. Multa hujus specimina in via publica arenosa
legi; aliqualem ejus dedi descriptionem in Prodromo Insectol[ogiae] Siael[landicae], p.
26.1.
c. Curculio, ut puto albinus, fossula pectoris pro rostro. Femora villis dentes
mentientibus sunt instructa.
d. Blatta e China navibus adducta satisque frequens in domibus quibusdam, ubi
gryllos domesticos devastasse dicitur. Ad lapponicam in multis accedit, sed satis
differt. (Lapponica in sylvis nostris haud infrequens.)
Alia praeterea in scatula reperitur larva; si non foemina cantharidis cujusdam
peregrini, nescio unde.
Abiit Islandiam stipendio Regio D[omi]nus König, ut vegetabilia et alia indagaret.
Nonnulla misit ad regnum lapideum maxime pertinentia. Quae in annexis
observationibus meis descripsi testacea maris Norvegici, missa mihi sunt a
Rev[erendo] D[omi]no Ström, ut eorum ipsi communicarem descriptiones. Ignoscas,
Vir Generose, qui in descriptionibus sint commissi errores! Vale!
Dabam in domo Elersiana d[ie] 3 Januarii 1765.
P. S. Abiit Consul D[omi]nus Koustrup, qui scatulam C[arolo] v[on]
L[innaeo] notatam secum habet et Tibi prima occasione transmittere curabit.
Epistolam hanc itaque Nuncio publico dare coactus sum. Vale!