Viro Illustri,
Carolo Linnaeo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
P[etrus] Ascanius.
Mea certe memoria nec excidisti nec excidere potuisti, Vir Illustris. Interim cum a proposito, ut ad TE scriberem per varios annos varia me avocavere, gratissimus mihi fuit tuarum literarum adventus, quae tuam erga me, cujus varia olim documenta habui, benevolentiam ulterius con firmant.
Jucundum mihi est, quod herbae ex Hollandia olim missae placuere. Tum temporis Botanicen colebam cum reliquis Hist[oriae] Nat[uralis] partibus. Hodie autem Mineralogia mihi specialiter designata est, nec in omnibus adaequati quidquam praestare hominibus datum. Impetravi a Collega D[omino] Öedero inclusa semina, quae Tibi forte haud ingrata erunt, quorum nonnulla in Catalogo Specierum Pl[antarum] non inveniantur; si de hisce, dum adoleverint, certiorem me reddere velis, et nonnulla pro Instituto nostro Botanico communicare, par pari referre conabimur. Ratio instituti (avertissement) operis Florae Dano- Norvegicae hisce diebus publicatur prelo; hoc quam primo Tibi mittam.
Quae in Itineribus chartae conjeci observationes, bene multae autem sunt per septennium factae, huc usque in ordinem redigere propter alia et graviora negotia non potui; quam primum autem spero partem Italicam prodituram fore.
Mirum sane descriptiones mineralogicas adhuc vix ultra illa objecta extendi, quae septentrionalis continet Europa, Classemque Vulcanicam plane desiderari, quae tamen terrarum, petrarum, minerarum etc. species bene multas continet, hisce praesertim abundat Italia tanta quanta olim combusta, sed haec tempora sphaeram chronologiae nostrae excedant necesse est.
Montes in hisce regionibus constant calcareo albido, ut plurimum, impalpabili, puro a summo ad immum, colles Lava, Islandi Röyne vocant, structura et duritie saxi, micacei, ferruginei (si ex abundantia micae circa vulcanos concludere liceat, et haec productum vulcanicum habenda), Planities, et in specie Romana 30 Mil[liaria] Ital[ica] diametri Puteolanae speciebus variis, haec, quae secundum Plinium mirabilia facit, jam in loco natali prope Puteolum (Pouzzoli) Giura vocato, Plures in Vesuvio dies degi, quem etiam in hisce habui magistrum.
Vides itaque, Vir illustris, quod Europa australis in regno lapideo nobis magis ignota sit quam vegetabili, idque propter facilitatem majorem in uno quam in altero.
Scribebam Charlottoburgi Hafniae aprilis d[ie] 24 1761.