Viro Nobilissimo atque Experientissimo,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo Equiti aurato,
S[uae] Reg[iae] Maj[estatis] Suec[orum] Archiatro
nec non Professori Med[icinae] et Botan[ices] Upsal[iensi] Ord[inario],
Praeceptori aeternum colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Georgius Tycho Holm.
Facillime inducaris, Vir Nobilissime, ad credendum, me esse omnium
ingratissimum, qui tot tantisque a Te cumulatus beneficiis post meum ex Suecia
abitum per tantum temporis intervallum, ne unicam ad Te misi lineolam. Cujus
desidiosae literarum intermissionis atque Tarditatis gratiam facias, humillime precor,
cum gravidam ejusdem causam ac justam excusationem afferre nequeo, praeter
unicam nec eam sat ponderosam, me, videlicet, nihil in Patria hactenus offendisse,
quod Tibi referendum judicavi dignum. Hoc quamvis veritati consonum est, diutius
tamen differre nequeo, quin de praesenti mea fortuna variisque post reditum in
Patriam fatis Te certiorem reddam. Humillimas easdemque immortales in antecessum
grates pro immensa in me Benevolentia ac summa humanitate Tibi referens.
Mihi in Patriam reduci mox oblatum fuit iter in Arabiam desertam sumptibus Regiis
instituendum; siquidem vero in eodem itinere vicibus et Mathematici et Astronomi et
Delineatoris et Naturalistae fungi deberem, me tali itineri totque muneribus omnino
imparem mox declaravi. Nullus nostratum hactenus tale iter in se suscipere voluit,
recusante quoque D[omi]no Wiedemanno, qui jam Goettingae commoratur. Postea ab
initio praeterlapsi anni stipendium accepi itinerarium Regium, in Hollandiam atque
Angliam proficiscendi ergo. Cum vero eodem simul tempore, Auctore et Suasore
Supremae Aulae Regiae Praefecto, Excell[entissimo] D[omi]no Comite de Moltke
(altera, ut vulgo dicitur, Regis Manus ac intimus Consiliarius, ut aliarum Scientiarum
atque artium ita quoque Historiae naturalis summus Maecenas atque Promotor, qui
ipse haud parcis sumptibus Pulcherrimam studiose conquisivit rerum naturalium
Gazam, rarissimis ac pretiosissimis superbentem conchiliis) novum instrueretur
Amphitheatrum Oeconomico-naturale Regium, in quo asservanda ac oculis
curiosorum exponenda omnigena naturalia nec non oeconomica, uti machinae
oeconomicae, instrumenta agriculturae forma minori (vulgo i Modell) confecta. Cui
Amphitheatro mox praeficiebar ut Lector et Demonstrator, qui desiderantibus tam
naturalia quam oeconomica demonstrarem; qualibet vero Hyeme Historiam naturalem
et Oeconomiam publice ac privatim docerem, iis conditionibus, ut duobus proximis
annis domi praedicti Amphitheatri adornandi initium facerem (cui omnes meas
collectiones naturales dicavi) et simul per aestates Patriam perlustrarem, deinde per
duos tresve annos Hollandiam et Angliam peragrarem. Interea vero D[omi]nus
Ascanius superiori anno ex itineribus in patriam rediit, qui impensis Regiis iter per
plures annos fecerat in exteris, eum in finem, ut Historiae naturalis perfectiorem
acquireret cognitionem, tantosque in his studiis fecisse profectus contendit et sat
audax magnatibus imposuit, ut plures Professiones publicae Historiae naturalis et
Medicinae in Italia, Germania et Russia sibi oblatae fuerint, quarum unam susciperet,
si talem hic domi in Patria ei non traderent. Hinc decretum est, ut ad praedictum
Amphitheatrum constituerentur duo Professores, alter in Oeconomia alter in Historia
naturali. Quoniam autem Ascanius contendit se in oeconomicis minime versatum esse
nec Professionem Oeconomiae in se suscipere velle, sed ex Mandato Regio soli
Historiae n[atura]li incubuisse. Idcirco Professionem Oeconomiae licet involuntarius in
me suscepi. Sic stantibus rebus Oeconomiae me totum addere et Historiae naturalis
studium maximam partem missum facere cogor. Licet privatim in quamcumque
Historiae naturalis partem auditoribus Collegia dictitare mihi concessum est, liberque
ad omnia in Amphitheatro asservata naturalia mihi patet aditus, sive publice sive
privatim eadem demonstrare voluero. Publice vero per Hyemem (sc. post reditum ex
itineribus) Oeconomiae privatim praecipue ruralem docebo, per aestatem materiam
Oeconomicam ex Regno vegetabili desumtam tractaturus, simulque excursiones
Botanicas habiturus. Prof[essor] Ascanius publice Mineralogiam et Docismasticam per
Hyemem docebit aestate vero Zoologiam. Me absente excursionibus botanicis
praeerit, quas etiam incepit me tamen praesente. Gramina et cryptogama non curat,
nec secundum species determinat, sed plerumque vel solum nomen Genericum vel
nomen vetustum aut usuale allegat vel dicit se nescire nomen. Sequenti mense,
volente Deo, iter in Hollandiam adgrediar, an vero in Hollandia aut Anglia vel Gallia
Hyemem proximam consumam, non pro certo determinare possum, nec quot annos
an tres vel quatuor in exteris commorabor. In praesenti hic Havniae fruor 400
Imperialibus Danicis (circiter 600 Plåtar) una cum ligno necessario pro focis et
domicilio sc[ilicet] 6 cameris in Arce Regia Charlottenborg dicta, quae ipsa Metropoli
sita, antea fuit Sedes Principum Haereditariorum, sed jam scientiis et artibus dicata
est. Quamdiu iter in exteris facio, salarium annuum duplicatum mihi conceditur; adeo
ut Deo sit laus, sorte mea sat contentus degam. Ad universitatem Havniensem non
proprie pertinemus, sed idem Honos (vulgo Rang) nobis ut Professoribus Regiis a
Rege attributus est.
Prof[essor] Ascanius publice dicit Te multos commisisse errores in Tuo Systemate
novo. Upsaliamque adire cuperet eum solum in finem, ut Te convinceret de talibus
erroribus. Ego vero regessi, quod idem per literas vel scripta publica efficeret, ex quo
labore non levem reportaret gloriam. In itinere, quod praeterlapsa aestate feci per
Jütlandiam, nil notatu dignum observavi, nec mihi factu facile erat, quoniam nimis
festinanter conficiebatur idem iter. Dimidia pars Jütlandiae sc[ilicet] occidentalis
inculta ericetis et campis apricis sterilibus constat, ubi interdum per 4 miliaria nec
arbor nec domus conspicitur. Plantae in his ericetis crescentes erant fere solae
sequentes: Erica vulgaris, tetralix, Vaccinium
uliginosum, Myrtillus, Vitis idaea, Oxycoccus,
Arbutus, Uva ursi, Lolium perenne, Festuca ovina, Nardus
strictus, Juncus bulbosus, Galium palustre, Empetrum
nigrum, Lichen rangiferinus. Surculi Populi tremulae, ex
vetustis radicibus hinc inde uberius provenientes. Spartium scoparium,
Genista tinctoria, pilosa, germanica. Aira
coerulea, cujus folia lata ex erica longe prominentia a Bobus avide
appetuntur.
In arena mobili, praeter gramina et herbas a Te in Itinere Scanico enumerata,
observavi in uno loco ad Oceanum occidentalem Jütiam alluentem, copiosissime in
arena nobili provenientem et totum littus cum arundine arenaria occupantem
varietatem Tritici repentis maritimam vulgari multo crassiorem et seminibus
turgidioribus refertam, culmi internodiis articulatim cum seminibus maturis
decidentibus; altero in loco inveni airam canescentem totum litus
arenaceum obtegentem, radicibus frequentissimis ad longitudinem fere pedis in
arenam mobilem demissis, una cum Rosa spinosissima.
Hisce diebus perlegi D[omini] Prof[essoris] Oederi Introductionem in Scientiam
Botanicam in M[anuscripti]s lingua Germanica conscriptam. Hic contendit Generum in
Regno vegetabili constitutionem et sanctionem esse impossibilem imo noxiam, et
nomina Botanica quoque esse inutilia. Dicit enim, dum nomen per se nihil facit ad
cognitionem plantae, sed planta cognoscitur ex attributis suis et loco in systemate
assignato, hinc non tantum supervacaneum verum etiam ob nominum numerositatem
et frequentiorem mutationem omnino inopportunum est, memoriam tot nominibus
onerare, sed aeque bonum esset, numerum et paginam ex
Systemate Botanico, ubi afferuntur attributa et Signa & unde planta quaelibet
cognoscitur, allegare. Dicit praeterea, quod Genera tamdiu non possunt determinari,
quamdiu nondum omnes detectae sunt plantarum species, et ut certum quoddam
stabilire genus queam, requiritur, ut persuasus sim. N.B. nulla alia in toto Regno
vegetabili planta jam detecta vel posthac detegenda sit, quae ad unam alteramve sub
uno genere constitutarum specierum majorem ostendat similitudinem, quam istae
species ad se invicem sc[ilicet] congeneres. Quoniam nullum attulit Exemplum suae
methodi, ejus mentem ex asse percipere non facile est. Quantum vero intelligere
potui ex Introductione ejus, vult construere methodum naturalem, cujus
Classium Characteres ex toto plantarum habitu et omnium partium structura
desumantur, deinde quamlibet talem classem naturalem subdividat pro lubitu, si
possibile, in subdivisiones naturales, sin minus, ope notarum artificialium,
continuando tales divisiones ad ipsas species, nullo habito respectu ad certum talium
subdivisionum numerum, sive Ordines et Genera, subdivisionibus majoribus nomina
imponat, reliquis et inferioribus nulla.
Praeter talem propriam methodum naturalem varias quoque aliorum Botanicorum
methodos artificiales sed quam maxime abbreviatas afferat, v[erbi] gr[atia] Tuam
Sexualem vel secundum mentem ejus a Staminibus solis, aliam a petalis, aliam a
Calyce, aliam a fructu. Ex qualibet tali methodo artificiali tantum allegare vult Nomina
Classium et Ordinum, simulque unam alteramve harum subdivisionum, minime vero
Nomina Generica sed horum loco numeros, qui respiciant locum Plantae in methodo
naturali. Nullas adhuc vidi Figuras Plantarum Norvegicarum, sunt quidem nonnullae
harum excusae sed nondum divulgatae. Figuras solas sine nominibus et
Descriptionibus primo fasciculatim seorsim edere vult, sc[ilicet] 60 in quolibet tali
Fasciculo, post 6. & 8 annos methodicum Catalogum harum Plantarum (NB. tantum in
Dania et Norvegia sponte nascentium) divulgare promittit. Hic catalogus contineat
praedictas methodos sc[ilicet] naturalem et plures artificiales, Synonyma, Loca natalia,
Nomina Incolarum, non tamen debet esse majoris molis, quam ut instar Libri
manualis facile crumena capiatur, hujus enim ope plantae Danicae recentes in Loco
natali in campis, agris, sylvis &c., examinari et cognosci debent. Proxima hyeme ex
Norvegia Hafniam redit D[ominus] Oederus. Postea P[rofessor] Oederus, Prof[essor]
Ascanius, D[ominus] Jensenius medicus Nosocomii Regii et ego conjunctis viribus in
edendo magno opere Botanico ad Floram Danicam pertinente collaboremus sc[ilicet]
quicunque nostrum praesentes fuerint, quem in finem 2-plici vice qualibet
hebdomade conveniamus.
Jam demum in lucem prodiit Opus conchiologicum Regenfusii Textu
atque Explicatione non a Kratzensteinio sed a D[omi]no Cramero Concionatore aulico
confecto. Dum enim anno praeterlapso divulgabatur idem liber explicatione
Kratzensteinii illustratus, varia praecipue in Prolegomenis minus apte nimisque dure
dicta quibusdam Magnatibus videbantur, v[erbi] gr[atia] quando ostreas in patina
mensae imposita jacentes prolixe loquentes et concentum musicum instituentes
proposuit, et quod primarium fuit, Translatio Gallica plurimis in locis erat maxime
falsa et a Genio linguae Gallicae discedens. Hinc totus primus Textus a Kratzensteinio
elaboratus, invito auctore, jussu Regio suppressus est ac omnia exemplaria revocata.
Praedictus vero Cramerus, Concionator aulicus, Polyhistor atque bonarum artium
(vulgo belles lettres) sat gnarus, summus Orator Germanus, novum jam
adornavit Textum. In Prolegomenis enumerantur praecipua Musea naturalia
Havniensia, simulque additur, quod haud immerito Lectori mirum videatur, Te in
praefatione Musei Regis Adolphi Friderici nullam fecisse mentionem Museorum
Daniae, ad minimum Musei Regii, cujus descriptionem dedit Jacobaeus, reliqua vero
enumerat D’Argenville.
Primarius tamen labor tam in editione Kratzensteiniana quam Crameriana debetur
D[omi]no Spenglero, Tornatori Aulico, natione Helveto. Hic Spengler Vir quidem
illiteratus, sed ob magnam animi probitatem, insignem in artibus mechanicis
dexteritatem atque habilitatem, et summam in Historiam naturalem propensionem
non sat laudandus, selectissimam conchiliorum collectionem conquisivit, quam
quotidie novis ex Guinea, India orientali et occidentali, Norvegia et Islandia apportatis
auget. Hic Auctores Conchiologicos perlegit, Synonyma atque Figuras auctorum ad
Tabulas Regenfusianas addidit, imo descriptiones fere omnes confecit. Conchilia
rudiora eleganter purificare et ab exterioribus integumentis immundioribus denudare
probe callet, tam ope aquae fortis quam tornando, ultimo tamen artificio
conchiliorum multa justo pulchriora ac praeternaturalia evadunt.
De caetero me Tuo Favori de meliori nota commendatum velim meoque nomine
Nobilissimae Tuae Uxori charissimisque filiabus plurimam dicas salutem, humillime
precor.
Havniae d[ie] 1 Julii 1759.