Nobilissimo & Clarissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Ambas tuas egregias hujus anni Epistolas justo accepi tempore, pro quibus
devotam reddo mentem, gratesque insuper summas pro navata opera per
communicatas tuas observationes in adornando Plumierii Opere, quod tandem
absolutum, ac fere totum inpressum est, cujus ultimum tomum, prima favente
occasione, mittam; in cujus praefatione meritam tibi tribui laudem tanto Viro ac
summo Botanico respondentem ac dignam.
Ultimae tuae Litterae, ut puto, raptim sunt scriptae, quum ad varia argumenta in
prioribus meis Litteris memorata haud responderis.
Desidero enim quam maxime ex te cognoscere, quonam mense conduceret Filii
mei adventus in vestram urbem, ut tuis aestivis interesse posset Lectionibus; sique ita
fieri posset, optaret hospitio frui alicujus Pharmacopaei in vicinia tua habitantis, ut
horis subscaecivis simul Pharmaciam exercere posset, unde, si talem poteris obtinere
occasionem, arripias eam, quaeso, justis conditionibus. Dabo etiam in itinere ipsi
comitem famulum hic habitantem, natione Suecum, qui optime Linguam Suecicam
callet, cujus prima Elementa filius meus brevi incipiet addiscere, ne populo tuo
penitus sit Barbarus, & cum aliis etiam Colloqui posset, licet tam officiose & gra¬tiose
obtuleris in ejus favorem lectiones tuas dare Lingua Latina, pro quo summo candore
quam obstrictissimus tibi est, quodque ipsi plurimum prodesse poterit.
Utinam tandem in manus veniat fasciculus autumno tempore tibi missus, in quo
filii Dissertationes aliquot, nec non ingens numerus omnium fere meorum bulborum
Capensium, quos in praedio per culturam adquisivi, ita ut denuo vix tibi tot
subministrare possem. Adveniet tamen, certus sum, quum a D[omino] Balguerio, qui
in patris locum successit, audiverim navem illam in alio portu per gelu praematurum
coactam fuisse morari, ne per glaciem transcinderetur, quamprimum itaque haec sit
resoluta, mox appellet, uti mihi indicavit Balguerius, qui a Nauta responsum tulit;
ipseque plurimos pretiosissimos bulbos aliasque merces Vinaque varii generis
exquisitissima pro Sereniss[imis] Rege & Regina in illa oneravit navi, ita ut ille ipse
quam maxime anxius & sollicitus fuerit de illa navi, quae per Borussos, adversosque
ventos, licet jam Augusto vel Septembri mense fuerit provecta, quam maxime
fluctuata & prohibita fuit justo tempore vestras intrare oras.
Spero modo bulbos non computruisse vel destructos esse, uti infelix iste Ferrariae
bulbus, quem epistolas inclusum antea tibi misi; similis denuo istis additus est, sed
quod miratus fui, praecedenti aestate non floruit apud me.
An ipsius plantae descriptionem & caracterem antea missum, jam Societati vestrae
praelegisti, quum frustra meam Ferrariam quaesiverim in nova editione Systematis
tui, cur eam omiseris, me latet, nec comprehendere potui, quia ipsius caracter &
descriptio tibi tum temporis placuerit, ipsiusque iconem & florem ipsum vasculo
inclusam tibi miseram, quem etiam admiratus fuisti, sed nil porro dein mihi de ea
retulisti.
Per memoratum famulum missa Epistola Belgico idiomate interpretata est, ex qua
liquet, Virum istum, tuum amicum nondum accepisse merces tuas, quas tamen certo
certius habebis, si non sit in vado.
Bulbus, de quo scribis spicam protrudere, erit, ut opinor, Orchidis species, vel ipsi
adfinis, qualis ante aliquot annos etiam in predio floruit. Singularis erat foliorum
structura, undique verrucis quasi in summa parte adspersa. Hyacinthus vero viridis
folia gerit longa Cepacea; prior vero terrae incumbentia &, quantum recordor, cordata
ac venosa, acuminata, quae marcescebant, quum flores prodirent. An revera sit
eadem, dein judicare poteris.
Valeas cum tota tua familia, uti ego cum filio optime valemus, qui & te suo nomine
salutat. Rescribas, quaeso, an talem obtinueris occasionem, & quo tempore advenire
oporteat, ut possimus iter propositum constituere, & quae ad id requiruntur, in
promptu habere.
Dabam 25 Febr[uarii] MDCCLX.