Nobilissimo & Doctissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
Professori Celeberrimo,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Ex Litteris Tuis 7 die hujus mensis ad me datis percepi Tibi placere
descriptionem plantae elegantissimae a me depictae, quae, licet a reliquis Ixiae
speciebus sit divertissima, ad idem tamen genus pertinere Tibi persuasum habere,
quod non credidissem, quum in nulla parte, me Judice, conveniat cum reliquis Ixiarum
Capensium speciebus; fateor more crescendi convenit cum Ixia punctata; flos vero
omnino differt cum tota ejus fructificatione, sique non aegre feras, ut ante oculos Tibi
ponam 1° spathas tam singulares, nec non minus admiranda est floris corolla, cujus
petala penitus revoluta, ad oras fimbriata in medio elevata et quasi ventricosa, quae in
punctata aequalia, concava, glabra, et erecta. Stamina porro adeo subtilia, ut visum
fugiant, et antherae alius penitus formae sub filamenti divisione ipsi stylo penitus
incumbunt, ita ut accretae vel cum ipso nexae videantur, ne dicam de stigmate tam
singulari.
Fructus quod attinet penitus differt; est enim capsula elongata & acuminata, cujus
axi medio semina adhaerent minutissima quaeque tota spathis involvitur, quum in
punctata specie, capsulae sint nudae, ventricosae, subovatae et obtusae; si ipse
florem examinasti, quem Tibi liquori infusum vasculoque totum inclusum transmisi
cum Filio Archiatri quondam vestri, puto et spero in meam sententiam Te transiturum;
ego saltem huc usque videre non potui ad Ixiae genus pertinere, quodque ut Tibi in
posterum melius constet, hisce includi bulbum, quem nuper ex Cap[ite] Bonae Spei
accepi. Utinam et hic in sequente aestate apud Te floreat!
Ne indigneris, mi Linnaee, me aperte Tibi meam declarasse senten¬tiam, quum in
Tuam descendere nondum potuerim.
Nolim tamen Vim Naturae legibus inferri, sed plurimi forte sunt plantarum
characteres, qui non ita variant, et tamen singularia constituant genera. Judex itaque
sis aequus et rem mihi declares sicuti in ipso flore invenisti, sique eum diversum ab
Ixiis inveneris, servetur, quaeso, nomen Ferrariae; sin minus, sit Ixia, sed tum tecum
communicare possem forte decem vel plures Ixiarum Capensium species, quae
successive apud me floruere et adhuc florent, in quibus petala totaque fructificationis
struc¬tura penitus est diversa.
Aveo scire, an nondum acceperis fasciculum, in quo exemplaria sunt Fascic[uli]
8vi cum novis iconibus plant[arum] Americanarum, quae nono
inservirent Fasciculo; gratum foret, si tuam de hisce declarare velles sententiam;
pergam in descriptione, ut novo anno imprimeretur.
Gratias ago pro communicatione Geraniorum. Filius eorum species fere absolvit et,
ni fallor, 80 distinctas sp[ecies] producet enucleabitque, quas Tibi aliisque Botanicis
haud ingratas fore auspicor.
Hisce vale & fave, 28/11 1758.
[Address]
A Monsieur
Mons[ieur] Charl[es] Linnaeus
Professeur tres Celebre
â
Upsal.