Nobiliss[imo] & Doctiss[imo] Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Statim tuas accipio amicissimas Litteras, ad quas paucis verbis, quum
tabellarius mox abiturus sit, respondeo.
Scias, Vir Amiciss[ime], ante aliquot dies, me jam D[omino] Balguierio tradidisse
Cistam tibi procurandam, in qua praeter Exemplaria Fascic[ulorum] quarti & quinti sunt
semina ex nostro Horto, uti & icones 150 Avium, piscium, Animalium, insectorumque,
quae in Capite Bonae Spei ad vivum delineata sunt, quibus ad tuum Systema, si fueris
usus integre & sancte, quaeso, restituas cum adscriptis tua manu ipsorum nominibus
&c. Inter illas sine dubio novae quaedam erunt species, quas tuo examini &
descriptioni submitto; varias praeterea in liquore possideo servatas species
Insectorum Piscium aliorumque animalium ex venditione Alb[erti] Sebae mihi haud
vulgari pretio comparatas; dein cunctas servo piscium & Ostracodermatorum species,
nitidissime depictas, quas olim Rumphius in Amboina collegit & observavit.
Addidi praeter alia prototypa & icones novaram plantarum, etiam icones depictas 26
Specierum Helleborines a Plumierio, ut juxta ipsarum genera ordinare illos & disponere
posses, sique adjecto Catalogo subscribere velis ipsarum nomina specifica cum brevi
partium descriptione, tum dein illas in aes incidi curabo, ut operi Plumieriano inseri
possint. Gronovii fasciculum tibi inscriptum in illa quoque invenies Cista. Sique porro
quaedam sint, quibus tibi inservire valeam, omni id agam animi affectu, ut publico, ac
tibi inprimis prodesse possim, qui mihi es amicissimus, totique orbi erudito
exoptatissimus. Sique porro exemplaria quaedam Thesauri Zeylanici, vel decadum
Afric[anarum] possis pro me Botanophilis distribuere & vendere, erit mihi quam
acceptissimum; moneas itaque, dein exemplaria quaedam tibi mittam. Valeas porro,
diuque vivas prospere & incolumis in publicum decus amicorumque tuorum gaudium.
Dabam raptim ad diem 15 Martii 1757.
{div-address}A Monsieur
Mons[ieur] Charl[es] Linnaeus
Professeur tres Celebre
a
Upsal.