Nobilissimo & Doctissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti
& Professori Summo,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Nullus dubito, quin jam acceperis vel brevi habeas Cactos cum Bulbis uti &
fasciculum Plantar[um] Amer[icanarum] iconum ante aliquod tibi missos tempus, quos
aeque gratos tibi fore autumo, quam mihi fuerint selectissimae tuae Dissertationes,
plantaeque eleganter siccatae, quas ante paucos dies per Centurionem militum
accepi, quaeque mihi quam exoptatissimae & jucundissimae sunt, & pro quibus
summas tibi ago habeoque gratias. Fasciculus vero plantarum siccarum, quas
Andr[eas] Bergh navi sua vehit, ad manus meas, quod doleo, nondum
pervenit.
Pro Centuria tua prima plantarum ultimis litteris inclusa, obstrictum me quoque tibi
profiteor, sed licet saepius eam pervolverim, Ixiam tamen bulbiferam Capensem, de
qua in Litteris tuis me monuisti in illa contineri, detegere in ea non potui, ita ut forte in
subsequenti occurrat, quam desidero quam maxime videre, sique Peloriam in fictili
cum aliis rarioribus plantis vivis mittere velles, erit mihi quam gratissimum; alioquin
siccae rariores, novaque ipsarum genera, quae tibi sunt in duplo, mihi semper quam
acceptisissimae erunt, uti quoque spero, semina Javanica in ultimo meo fasciculo tibi
missa placuisse, quae ante paucos modo dies ex Batavia acceperam, unde & nuper
bulbos quosdam accepi satis vegetos, sed radices tuberosae esculentae per nimium
suarum succum plures computruere, inter quas speciossimae fuerant, quaeque in vase
arena repleto inclusae fuere. Sed amico indicabo, quod in posterum furfuribus eas
inponant, quum sperem, melius conservatos iri; caeterum quos ex Capite Bonae Spei
bulbos accepi, optime fuere notae, sed singulorum modo unicum accepi specimen;
alioquin tibi etiam quosdam misissem; quumque satis laete apud nos progerminent &
multiplicentur, in posterum tibi plures mittere potero, illorumque semina etiam, quae
acceperam, terrae commisi, quae satis luxuriose etiam apud nos propullulare solent,
quorum messim exspecto laetam, tecum dein quoque communicandam.
Quasdam iterum tibi mitto icones Pl[antarum] Americ[anarum], quas attento,
quaeso, examines animo, mihique tuas de iis indices illustrationes, quum post paucos
dies ex praedio in urbem redire est animus, tumque statim ad fasciculum quartum
pergam ulterius elaborandum, typoque committendum, quum Tabulae ipsius omnes
jam sint paratae, plurimaeque fasciculi quinti, inter quas elegantissimas invenies, quas
orbi erudito Botanico gratas fore voveo. Si mihi significare posses, ad quodnam genus
pertineat Chondrillamihi quam gratissimum. An non ad Melampodium posset referri, uti &
Celtis folio citri, cujus sit generis?
Caeterum valeas & prospere vivas cum tota tua Nobilissima familia, quam meo
nomine salutes, mihique porro favere pergas!
Dabam Amstelod[ami] 7 Sept[embris] 1756.