Nobilissimo ac Doctissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.
Praeterito mense fasciculum tradidi D[omino] Balguerio, in quo erant Exem-
plaria quaedam Pl[antarum] Americ[anarum], uti & semina Indica, aliaque exotica, quod
ex missis nuper Litteris jam intellexeris; nunc ipsi dedi Cistam repletam variis bulbis,
inprimis Capensibus, inter quos plurimi sunt bulbuli ex satis praeteriti anni seminibus,
qui in praedio meo laete germinant, putoque apud vos etiam lautam producturos esse
messim prasertim, uti sine dubio optas, floriferam; addidi simul sex bulbos Hyacinti
Indici Polyanthos tibi dicti, cujus flores fragrantissimum in cubili dant odorem.
Cum D[omino] Cliffortio ulterius egi de inpressione H[orti] Cliffortiani, quique omnino
hanc permisit, suasque obtulit Tabulas, sed Bibliopola Schouten, postquam
computationem sumtus secum perpenderat, recusavit in se suscipere libri
inpressionem ob nimias inpensas, ita ut alium investigare necesse habeam, quem si
invenerim, tibi annunciabo, measque simul tibi mittam Tabularum icones cum
prototypis, quid ut feliciter succedat, omnes inpendam vires totoque voveo animo.
Totum jam accepi Oldenlandi Herbarium Capense, quod ultra viginti continet
volumina, quibus perspectis obstupui sane, & quam maxime miratus fui prodigia
gazasque illius Terrarum anguli. Utinam per aliquot dies nobis daretur simul eas
investigare plantas, uti olim Zeylanicas summa cum animi delectatione ac tranquillitate
examinavimus. Doleo tamen tuam ob caussam plurimarum plantarum unicum modo
esse specimen, & quidem chartae firmiter adglutinatum; sunt tamen quaedam, quas
inter alias meas olim collectas jam possideam in duplo, quas, si tempus id mihi
permittat, pro te seponam, dataque occasione transmittam, idem de te tuisque, quae
tibi sunt in duplo, submisse petens.
Nuper D[omino] Hallero, qui occupatus est in elaboranda Orchidum ipsisque
adfinium Historia, misi fasciculum, qui continebat ultra triginta distinctas species illius
generis nitidissime ad vivum delineatas cum magno etiam numero siccatarum
Capensium Orchidum, quae in Oldenlandi Herbario etiam plures sunt, ita ut haec
supellex magnum ipsius Operi decus & ornamentum, si rite, uti opinor, eas adhibeat,
adlatura sit. Aliis enim doctis Viris strenuissimis & publico inservire cordati est hominis
Officium, uti & tu prae omnibus palmam hac in re geris.
Quid tibi videtur de Aletri planta ac Narcissi Capensis, quem Allii esse speciem
suspicaris, quarum specimina nuper tibi misi fasciculo inclusa? Priorem elegantissime
delineavit amicus noster Cuno, cui ut respondeas, vehementer optat & desiderat; illa
jam Tabulae aeneae inciditur, quae praeter reliquas elegans & admiratione digna
evadet.
Tertius mox inprimetur Pl[antarum] Americ[anarum] Fasciculus, quamprimum modo
animadversiones tuas acceperim in ultimas missas icones; omnia enim jam eum in
finem sunt parata.
Caeterum valeas cum tota tua splendidissima familia, uti ego cum mea pancratice
ac tranquille vivo, nemini invidens, mea contentus sorte ac delectabili studio. Iterum
valeas, mihique faveas!
Dabam Amstelaed[ami] 6 Aprilis, qui dies est Natalis unicae meae Filiae.
MDCCLVI.
[Address]
Nobilissimo & Clariss[imo] Viro
Carolo Linnaeo, Equiti
ac Professori Celeberrimo
Upsaliam.