Nobilissimo, Doctissimo & Celeberrimo Viro,
D[omino] Carolo Linnaeo, Equiti,
Archiatro & Professori,
S[alutem] D[icit] P[lurimam]
Joannes Burmannus
Typographo Schouten ostendi emendationes tuas Florae Lapponicae, quibus
si junctae forent, Vir accuratissime, castigationes tuae, atque hae auctae essent
additamentis in istam Floram, dignum sane foret opus, Botanicisque magis exoptatum,
quod de novo inprimeretur, quam si solummodo errores, qui irrepserunt, corrigerentur;
hinc conatus sum ipsum in meam ducere sententiam, quum putem m[ulto] melius
esse, ipsum auctorem suum revidere ac reformare opus, si aliquid addendum vel
mutandum aut transponendum habeat, quam ut id ab alio, auctore absente, ederetur;
si itaque invenire posses vel haberes Bibliopolam Suecum, qui in ipsa Suecia hanc
Floram edere vellet, & a Schouten emeret tabulas ac privilegium, quod per primam
editionem sibi vindicavit, tum posses ipse, Vir Eruditissime, pro genio tuo edere hanc
elegantissimam, & cuivis Botanico necessariam & amabilem Floram & cuncta mutare &
addere, quae tibi obportuna videntur; si hanc tibi ita placeant, omnia instituam, quae
favere huic opinioni possunt, sique talis Bibliopola tabulas istas, & cuncta eo
pertinentia vellet emere pro trigintis vel quadragintis florenis, res quidem, ut opinor,
succederet, atque editio multo splendidior, elegantior & auctior hujus operis foret.
Non dubito, quin mecum eas in eandem sententiam, sique Bibliopola, quem eligis,
Suecus huic annuat conditioni, fac me ejus rei quam primum certiorem; curabo, ut ad
finem perducatur & procrastinetur, quam cito fieri possit, haec res, ut editio altera,
cuivis justo rei Herbariae aestimatori adeo grata & exoptabilis, a te ipso edi denuo
possit.
Dissertationem de Herbario Amboinensi laetus & gratus accepi, pro qua summas
tibi ago, Vir Laboriosissime, gratias, quaeque mihi quam maxime placet, sique
occupationes tuae quotidianae non tam frequentissimae essent, forte elaboratior et
amplior fuisset, uti egregie in Flora tua Zeylanica plantas illustrasti Zeylanicas; multum
tamen mihi convenit ista dissertatio, quum occupatus sum in edendo Auctuario
Herbarii Amboinensis, & in componendo generalem indicem in sex tomos ipsius
Herbarii; quem licet non ample extendam, ubi convenit, tamen citabo illustrationes in
dissertatione ista a te, Vir perspicacissime, propositas; doleo autem plantas marinas
ultimi tomi huic dissertationi non fuisse junctas vel adumbratas, quae si tibi deficiunt,
ipsarum copiam tibi facere possem, ut in posterum mecum de iis sententiam tuam
communicare v[elles].
Auctuario ipsi viginti octo Tabulae insertae sunt uti reliquae satis eleganter &
adcurate depictae, praesertim si rationem habeas & consideres in quanam regione.
Quamprimum vero inpressa sunt & absoluta haec, tibi faciam ipsorum copiam, quod
tibi, ut spero, justo operum Botanicorum aestimatori haud ingratum erit & acceptum;
mihi enim cuncta tua opera cum erudito orbe Botanico communicata & in lucem edita
sunt quam gratissima; inprimis vero desidero videre musei regis vestri serenissimi
Adolphi Friderici primum tomum, qui nemini nostratum, quos locutus fui, notus est.
Musaeum Tessinianum nuper emi reliquaeque in epistola tua memoratae
dissertationes Amoenitatibus, ut puto, Academicis inserentur.
An Brunswigiam & Sprenkeliam Heisteri jam vidisti, primam plantam jam ante
aliquot annos in Horto nostro Medico florentem observavi; quam etiam delineandam a
perito pictore tum curaveram, quaeque cum tribus aliis istius generis tomo Horti
Amstelod[amensis] tertio inserentur, nunquam hactenus ab aliquo observatae, uti
Cunoniae aliaeque Bulbiferae elegantissimae nunquam descriptae. Desiderata
Diosmae semina hisce includam literis, aliaque exoticarum rariorum, sed Leonuri
Africanae semina matura mittere nequeo, quum raro maturescant, quia nimis sero
floreat, nec ob frigus semina perficiat; si vero ineunte aestate eam vivam vel quaedam
alia petas, lubenter ea mittam, quae tibi, Vir excellentissime, usui esse possunt.
Si semina plantarum tuae regionis vel Siberica, aut quae hortulanus in adjecta
schedula notavit, curare mihi posses, vel rariores plantas siccatas pro herbario
supplendo, res esset mihi quam gratissima; quas in duplo possideo Africanarum vel
aliarum exoticarum remittam. Valeas, Vir sum¬me, cum splendida tua familia, ut & ego
cum meis nempe cum uxore, filia, & filio unico, qui Leidae operam dat studio Medico,
qui omnes te salutamus ac quaevis prospera tibi tuisque exoptamus.
Dabam Amst[elodami] 3 Febr[uarii] 1755. Raptim.
{div-address}Nobilissimo & Celeberrimo
Viro
D[omino] Carolo Linnaeo, equiti
Archiatro & Professori
Excellentissimo
Holmiam