Carolo Linnaeo Suo
S[alutem] D[icit]
Ioannes Burmannus.
Ad petitionem remitto quam primum plagulas characterum,[1] quorum perpauca operi meo inserere potui,[2] quum plurima jam erant inpressa. Mitto et simul folium Thesauri,[3] quod, si tibi usui esse posset, adhibeas, sique reliqua in posterum desideres, communicabo. Forte si tempus vacat et aegroti permittant, atque caelum itineri faveat, die Saturni vel Solis ad te excurram, sique D[omino] Cliffortio molestus non ero, cum fratre meo veniam.[4] Sin vero aegri prohibeant, ne aegre feratis quaeso. Desidero enim quam vehementissime te, novaque quae tecum adportasti, videre et examinare, optaveram quaedam illorum mecum te comunicasse, quod facillime potuisses, si inter folia thesauri reposuisses. In posterum et prima occasione illa expectabo, sique Piperis florentis aliorumque plantarum quaedam specimina exsiccare pro me posses, esset mihi res quam gratissima.
Nihil hic novi caeterum scio.
Salutes Dominum Cliffortium et valeas, meque si vacat tempus, dicto tempore expectes.
Dabam raptim Ad diem 3. Octob[ris] 1736
{div-address}[address] Doctissimo Viro / Dno Carolo Linnaeo, Med. Doct. / Et Botanico eximio / Hartecampum
EXPLANATORY NOTES
1. Linnaeus to Johannes Burman, September 1736 n.s..
2. Burman refers to the sheets of the descriptions of plants in Genera plantarum.
3. Burman, Thesaurus Zeylanicus.
4. This might be Frans Burman, or Pieter Burman.