Illustri et Celeberrimo Viro,
D[omino] D[octori] Carolo v[on] LINNÉ,
Equiti de Stella Polari,
In
Scientia Naturae
Totius Orbis Praeceptori,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
J[oannes] Scopoli.
A DEO redditam valetudinem TIBI gratulor, et per saecula firmissimam
sinceris votis adpraecor.
De Insectorum, quae descripsi, existentia, quaeso, ne dubites. Vidit ea omnia, qui
ea delineare curavit, HochenWartius Jesuita; viderunt omnes in Collegio Regio
Teresiano Viennensi, et, cum etiam nunc ibi sint, quilibet videre et testari potest.
Iconum vitia non excuso, infido tamen Trattnero tribuenda.
Papilio meus macaronius, postea depictus et descriptus fuit a Scheffero.
Sudat nunc Lipsiae Florae Carn[iolicae] Edit[io] 2. cum Figuris iuxta Systema
sexuale digesta, in qua prioris vix vestigium invenies. Liber hic, ut spero, prodibit post
nundinas Pachales Lipsiae, et ut ad Te protinus deferatur curam Schrebero
committam.
Prodiit etiam Annus IV., in quo
1. Diss. de Apibus, novas harum species continens.
2. Dubia Botanica circa systemata, non contradicendi prurita proposita, sed ut
ostendam defectus Scientiae et excitem Eruditos ad inquirendas sedulo stirpium
adfinitates tanquam fundamentum Methodi Naturalis.
3. Observationes oeconomicae forte haud prorsus inutiles.
4. Descriptiones et Icones rariorum quorumdam Fungorum, quos in Hungaria
elapso Anno inveni.
Quintus Annus iam quasi absolutus continet Observationes ex triplici Regno
Naturae. Licetne hunc Ill[ustrissimo] Tuo Nomini inscribere? Quaeso, hac desuper
responsum des!
Iam Vale diu, Vir Celeberrime, et porro fave!
Schemnitzii in Hungaria inferiore 25ta Novembris 1770.
Gordii nova species? Ann. II. p. 9. describitur et pingitur a
Schaeffero Abhandl. von Insekten. 1. band p. 307. Tab. 3. f. 1.
Potentilla Tyrolensis. Ann. II. p. 52. est Potentilla Tua nitida iuxta
citatum Synon[ymon] Bocconii, sed inter centenna quae vidi specimina nec
unam fuit foliis ullis quinatis.
Papilio meus Macaronius pictus fuit etiam a Scheffero in Libro,
cui Titulus Abhandl. Von Insekten 2. band, et vocatur Afteriungfern. Fig. 1-3. p. 288.
De origine terrae calcariae ab Animali Regno nunc sumus concordes,
ut videbis ex Praelect[ionibus] meis Mineralogicis, quae intra novem menses prodibunt
Viennae.
[Address]
v. Schemnitz
A Monsieur
Mons[ieur] Cheval[ier] de
Linné &c. &c.
a
Upsal
Wienn. Hamburg.
In Sweden.