Ill[ustrissimo] et Celeberrimo Viro,
D[omino] D[octori] Carolo v[on]
LINNÉ,
Equiti aur[ato] de stella pol[ari] &c. &c.,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Joann[es] Scopoli.
Monuit Schreberus se iam TIBI misisse Mineralogiam meam, ut rogaveram,
quae sine dubio iam apud TE erit. Brevi prodibunt etiam primi mei tres Anni Histor[iae]
Natur[alis], in quibus varia leges ad Hist[oriam] Nat[uralem], Oeconomiam et rem
Medicam Pertinentia. Florae meae 2dae Editionem timent Typographi ob
iconum copiam; spero tamen alio anno sudaturam, cuius TE quoque, ut et Annorum
meorum participem faciam. In stercore Gallinae novum vermem nuper detexi, globosum,
album et extremitates alterne extendentem ac retrahentem, cuius descriptionem dabo in
Anno meo quinto, cum quartus exhibet Enum[erationem] methodicam Lapidum Musaei
proprii. Utinam brevi prodiret Regnum tuum Lapideum!
In Anno quinto de Arbitriis Botanicis forte disseram, ac iis praesertim, quae unice
Adansonii scripta famosa reddunt.
Hisce vale, Vir Celeberrime, et me amare perge!
Dab[am] Idriae 14 Nov[embris]1768.