Celeberrimo Sapientissimoque Viro,
CAROLO LINNAEO,
Botanicorum Principi,
S[alutem] Pl[urimam] D[icit]
Carolus Allionius.
Proxime elapsa hebdomada redditae mihi sunt humanissimae tuae, quae plurimum me recrearunt. Ex iis enim video tuae erga me benevolentiae testimonia plura, eaque luculentissima. Nihil autem mihi carius, nihil optabilius mihi esse potest quam tua Viri nempe in Europa tota omnium celeberrimi benevolentia frui.
Sistematis tui secundus tomus nuperrime tantum ad me pervenit. In eo nec sine aliqua confusione vidi te voluisse novum genus meo nomini assignare. Pro hoc quod maximi omnino habeo honore quantas maximas possum reddo grates.
Semina quae literis inclusa misisti fuerunt acceptissima, et gratulor inter mea aliquot extitisse quae tibi arriserint. Spondeo non earum modo quae tu desideras Niceensium stirpium sed et earum, quae rariores in Italia et Galloprovincia proveniunt, semina plura me tibi missurum pro sequenti anno.
Quam primum, decem nimirum abhinc diebus, Sardiniam versus discedet Augusta Taurinorum Amicus, cui consignabo fasciculum nuperrimum Arduini Custodis Horti Patavini libellum, quo aliquot stirpes describantur et delineantur, et siccas alpinas stirpes continentem. Hae stirpes sunt ex rarioribus alpinis, et pleraeque illarum quas in nuperis suis emendationibus describit Cl[arissimus] Hallerus. Subcesivas quas habeo a clinica medicina et publicis lectionibus horas insumo finiendae meae florae Pedemontanae. Nisi horti botanici cura et Professoris extraordinarii munus mihi collata fuissent, certo jam in publicum prodiisset haec flora, quam tuae benevolentiae commendo.
Doleo non omnia quae per Cl[arissimum] Jussiaeum misi ad te pervenisse. Mittam in posterum per Consulem tuum Sardiniae degentem. Possem etiam et citius quandoque per Cl[arissimum] Burmannum mittere. Fac, ut sciam, num haec via opportuna sit!
Aliquot alia, quae ex Italia mox accepi semina, litteris his includo. Ut tibi placeant vehementissime opto.
Benevolentiae tuae iterum me commendo, et rogo, ut me habeas tui nominis Cultorem obsequentissimum.
Dabam Aug[ustae] Taurinorum die 17 Apr[il]is 1761.
P. S. Fossilium omnis generis instruo suppellectilem, quam Suecicis augere cuperem. Tua intercedente opera eorum series haberine posset data serie nostrorum fossilium.
[Address]
A la Trés Celébre
Societé Röyale des Sciences
d’Upsal
par Hollande a Upsal.