Illustri et Amplissimo Viro,
D[omino] CAROLO LINNAEO Archiatro
Regio,
Botanices Professori Upsaliensi,
Ejusdemque Illustris
Regiae
Societatis Secretario,
Johannes Gesnerus
S[alutem] P[lurimam]
D[icit].
Exeunte Decembri Tuae, Vir Illustris, humanissimae Literae curante Celeberrimo
D[omino] Gesnero Professore Göttingensi ad me pervenerunt. His sane nil gratius, nil
exoptatius mihi accidere poterat. Ex iis enim intellexi TE (quae Tua est humanitas)
votis meis ante arduisse quam meae Literae ad TE pervenirent. Erat enim circa
Novembris initium, quum Literas meas scriberem, in quibus id unicum egi, ut TUUM
favorem mihi expeterem, ut velles eum, quem publicis eruditissimis tuis scriptis
quotidie doces, privatim Literis informare tuisque adjuvare consiliis et auxiliis. Obtuli
simul quaecunque mea in his oris officia; etsi quam exiguae meae sint vires, ego
omnium optime agnoscam. Literas hasce optimo et Excellenti Viro Tui meique
amantissimo Gmelino commendavi, vellet is suis Literis jungere facilioremque ad TE
aditum parare. Interim gratissimae Tuae d[ie] 4 Novembris datae plenae humanitatis &
singularis in me benevolentiae adferuntur, in quibus etiam mea vota humanitate Tua
antevertisse video. Accedit maximum illud beneficium, quod ad Literarum cupidum
hominem venire possit, quod ILLUSTRISSIMA SOCIETAS REGIA SCIENTIARUM
UPSALIENSIS tua commendatione me latentem & novum in Erudito Orbe hominem suo
illustri coetui ex Viris eruditione & Celebritate nominis praecellentibus unice
composito adscribere dignata sit. Quod perhonorificum munus, etsi non sine summa
veneratione propensae Illustrissimae Societatis in me voluntatis, gratissimo animo
suscipio. Non tamen exiguam in me sollicitudinem efficit, posse me in ea virium
mearum tenuitate praestare, quae eo honore digna videantur. Nihil enim praeter
gratum et officiosum animum mihi concessum esse sentio, qui tam insigne
beneficium Viris Illustrissimis debeo, qui supra remunerationem positi sunt. Nihil vero
lubentius majorique cura ac fide agam quam quae Illustriss[imae] Societati vestrae
grata fore intellexero. Quae dum ad TE, Vir Excellentissime, qui Ill[ustrissimae]
Societati tanta cum laude a Literis es constitutus, scribo, nullus dubito, quin ad
Ill[ustrissimam] Societatem referantur. Si vero separatim Literae ad Ill[ustrissimae]
Societatis praesidem exarandae sint, quaeso, mone, et Ill[ustrissimi] Viri nomen &
dignitatem significa!
Nunc ad reliquam Epistolae partem respondeo. Laetus ex ea intellexi, quam
pulchra, quam utilia, quam nova in usus publicos parare pergas, idemque plurimo
meo cum fructu ex doctissimis scriptis tuis, Flora Zeylanica, Upsaliensi horto,
Amoenitatibus academicis et Naturae Systematis aucta editione cognovi. In his sane
omnibus nihil, quod non aut accuratione aut usu aut methodo placere possit. Sed, ita
vivam, Systemate tuo Naturae nihil ad usum Cultorum historiae naturalis
accomodatius vidi; at etiam qui nova conducunt Systemata vim tuarum
demonstrationum non satis percipere videantur. Compendiariis illis generum
characteribus nil in Botanicis utilius excogitari potest.
Petis, ut quae Helveti in Botanica omnique Naturae historia agant, paucis ad TE
scribam. Si vera scribere oportet, quid enim apud TE diffitear, nihil aut perparum
agitur, ut etiam haec studia ferme sepulta jaceant. Quid Clar[issimus] Scheuchzer suo
tempore praestiterit TE minime fugit. Clariss[imus] Joh[annes] Jacobus, Praeceptor
meus, post annum 1713 ab itineribus requiescens cum suas tum amicorum
observationes in ordinem digessit & ante fata Historiam plantarum Helvetiae absolvit
ea ratione, quam in Actis Societatis Londinensis & Commercio Literario Norimbergensi
exposuit. Johannes celebris ille apostographus, cum spe Professionis Botanicae
Patavinae & Historiae Tigurinae excideret, rejectis plantis totum se negotiis publicis
politicis dedit & per plures annos Secretarium Comitatus Badensis egit; anno 1734
Professor Physices designatus ad haec Studia rediit, sed tertio anno fatis functus est.
Vivus omnia fratris sui scripta Bibliothecam cum Herbario sibi vindicavit, haeredibus
Museum fossilium unice concedens, quod etiamnum venale prostat. Reliqua a vidua
sollicite adeo servantur, ut optimo cuique nequidem aditus nedum usus concedatur.
Quae ego in Botanicis & naturae historia agam meosque conatus ex superiore epistola
cognita habes. Hae meae deliciae. Olim medicinam faciebam, quae nostris in oris ob
Medicamentorum dispensationem privatam admodum molestam at etiam negotiis
obrutus & parum firma utens valetudine, Medicae praxi valedixerim, & nunc nonnisi
consiliis Medicis adhibear. Ante hos duos circiter annos amici XX omnes Tigurini sub
meo Presidio in Societatem coiverunt, in qua studia Physica, Mathesim, Historiam
Naturalem, Medicinam, Technicam excolerent; hisce sese plures junxerunt. Auditores
honorarii, qui symbolas suas pro impensis in Libros, instrumenta, alia conferunt. Hoc
ipso anno Hortum videbimus, in quo Plantae secundum egregiam tuam methodum
dispositae excolentur. Cum vero haec nonnisi privatorum sumtibus perficiantur,
progressus fiunt admodum lenti.
Botanici in Helvetia hodie rariores sunt. Amicissimus meus Stehelinus jam diu
muneribus obeundis impar ex morbo languet. Industrius et Diligentissimus Medico-
Chirurgus Ferresiensis D[ominus] Gagnebin in plantas studiose inquirit & subinde
quaedam mecum communicat. Cel[eberrimus] Garcin Neocomensis Medicinae Praxi
potissime operam dans fere huic studio valedixit. Mulhusii D[ominus] Rislerus
Pharmacopoeus sedulus florum & plantarum cultor Catalogo Horti Carlsruhani
innotuit. Illustris Cappelerus Lucernensis Crystallographia clarus in summa senectute
praeterita aestate lectas a se in Gemmio monte Valleriae plantas mecum
communicavit. In Abbatiscellanis Alpibus amicus optimus D[ominus] Fellwegerus,
magno Boerhaavio olim notus, rarius quidem Alpes conscendit aut plantas observat;
instruxit vero Rhizotomum, qui subinde meis sumtibus lectas plantas vivas ad me
mittit. Inde etiam suas habet alpinas Cl[arissimus] D[ominus] Ehrhard Medicus
Memmingensis.
In animalium et lapidum Helveticorum historiam inquirere nil praetermitto et
naturae phaenomena observare pergo. Nupere foetum Acephalum dissecui, in quo &
Cordis & Pulmonum vel ipsa vestigia quoque deficiebant & varia incolita in abdomine
visa sunt, quae descripsi & delineari curavi. Potiorem temporis mei partem publicis &
privatis Institutionibus in Medicina, Physica, Mathesi, tribuo, quum unicus sim
Tigurini, qui haec doceat. Quid vero narrando nugas meas TIBI molestus sum? Nihil
addo, nisi ut in Rei Medicae incrementum diutissime vivas animo & corpore beatus.
Ego omni officio & pietate TE colere nunquam intermittam. Vale!
Scripsi Tiguri Helvetiorum ipsis Idubus Januariis.
MDCCXXXXVIIII.