Vir Illustris
atque Generosissime,
Ex quo tempore physicae atque historiae naturali operam dedi, libros TUOS,
e quibus universa Europa veram historiae naturalis cognitionem hausit, diligentissime
rimatus sum, quam ob rem TE, quem ad modum praeceptorem meum non solum
maximi facio, sed nomen TUUM omni, qua par est, observantia colo atque amo.
Cupiditas vero Te videndi, audiendi, Tibi pro eo, quod in hac doctrina, scio, gratias
agendi Tibique me probandi atque ea TE doctore addiscendi, quae ipse nec summo
studio discere potui, in dies magis magisque aucta est.
Veni itaque e Germania Petropolim vocatus a S[erenissimo] R[ectore] Buschingio ad
scholam Petrinam, eo potissimum consilio, ut possim aliquando occasionem eo
facilius invenire ad TE veniendi. Iam, cum per duos annos hic docui physicam,
historiam naturalem ac mathesim, videor mihi eam pecuniam conquisivisse, qua
possim unum saltem annum Upsaliae degere.
Quam ob rem neglectis iis, quae mihi hic atque in patria a fautoribus oblata sunt,
beneficiis, constitui Deo volente post tres hebdomades hinc in Sueciam abire. Deesse
vero mihi nolui, quin TUO me favori ante adventum commendem etiam atque etiam,
TEque rogem, ut aditus ad Te mihi pateat, quem nec viro peregrino, qui TE audiendi
caussa advenit, quae est humanitas TUA, soles negare.
Nolo Tibi offerre litteras commendatitias a viris doctis, confidens fore, ut eum non
negligas, qui summo TUI & historiae naturalis amore incitatus favorem TUUM
implorat.
Persuasum Tibi habeas, Vir Illustris, me summo studio operam esse daturum, ut
TUO me favore dignum reddam. Quodsi mihi continget, non solum maximi me voti
damnatum censebo, sed per totam vitam meam TE grato animo, colam atque
observem.
Faxit Deus, ut ad seros usque annos in emolumentum litterarum, honorem patriae,
immo totius Europae felix ac incolumis vivas! Faxit Deus, ut faveas
{div-signature}Illustris nominis TUI
cultori observantissimo
Johanni Beckmanno
Petropoli Hannoverano
Petropoli
d[ie] 1 Jul[ii] 1765.