Clarissimo & Nobilissimo Viro,
Carolo Linnaeo Archiatro,
S[alutem] Pl[urimam] D[icit]
N[icolaus] L[aurentius] Burmannus.
Hisce recipies fasciculum, ante aliquot septimanas a D[omi]no Boddaert mihi
pro Te traditum, Cujus Litteras cum ultimis meis seminibus absque dubio jamdum
recepisti; huic nunc addidi Indicem in operibus Rumphii et Rhede a carissimo meo
Parente elaboratum, quae rite, ut spero, ad Tuas pervenient manus.
Nil novi Tecum communicandum scio, nisi quod D[omi]nus Slosserus Med[icinae]
Doct[or], qui ante paucas hebdomades Lacertae descriptionem ediderat, nuperrime
mortuus fuerit, cumque plurima quae edenda cogitaverat, jamdum parata sunt, petiit, ut
Bodartius post ejus mortem ea absolveret, qui hisce diebus in bonis Ejus redigendis
occupatus est, quorum auctio intra aliquod temporis spatium habebitur, quorumque
catalogum Tecum communicare animus est, ut Tibi inservire possem, si quaedam
intererant, quae Tibi placebant, si modo fixum pretium hisce impendendum statuere
velis.
Valeas, Amicissime vir, salutatusque a Carissimo meo Parente, Vivas quam diutissime
felix, meque amare pergas!
Dabam Raptim 10 Apr[ilis] 1769.